# Job 25

Biblia Sacra, Job, 25. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/biblia-sacra/job/25
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/biblia-sacra/job/25

25] 1 respondens autem Baldad Suites dixit 2 potestas et terror apud eum est qui facit concordiam in sublimibus suis 3 numquid est numerus militum eius et super quem non surget lumen illius 4 numquid iustificari potest homo conparatus Deo aut apparere mundus natus de muliere 5 ecce etiam luna non splendet et stellae non sunt mundae in conspectu eius 6 quanto magis homo putredo et filius hominis vermis

---

Biblia Sacra, Job. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com). Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: The Latin Library terms (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/bible/job.shtml.
