Latin · ~13 min
1.30
Biblia Sacra, Leviticus 1.30
Not analysed yet
47 Vestis lanea sive linea, quæ lepram habuerit, 48 in stamine atque subtegmine, aut certe pellis, vel quidquid ex pelle confectum est, 49 si alba vel rufa macula fuerit infecta, lepra reputabitur, ostendeturque sacerdoti: 50 qui consideratam recludet septem diebus: 51 et die septimo rursus aspiciens, si deprehenderit crevisse, lepra perseverans est: pollutum judicabit vestimentum, et omne in quo fuerit inventa: 52 et idcirco comburetur flammis. 53 Quod si eam viderit non crevisse, 54 præcipiet, et lavabunt id in quo lepra est, recludetque illud septem diebus aliis. 55 Et cum viderit faciem quidem pristinam non reversam, nec tamen crevisse lepram, immundum judicabit, et igne comburet, eo quod infusa sit in superficie vestimenti, vel per totum, lepra. 56 Sin autem obscurior fuerit locus lepræ, postquam vestis est lota, abrumpet eum, et a solido dividet. 57 Quod si ultra apparuerit in his locis, quæ prius immaculata erant, lepra volatilis et vaga, debet igne comburi. 58 Si cessaverit, lavabit aqua ea, quæ pura sunt, secundo, et munda erunt. 59 Ista est lex lepræ vestimenti lanei et linei, staminis, atque subtegminis, omnisque supellectilis pelliceæ, quomodo mundari debeat, vel contaminari. 14 1 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: 2 Hic est ritus leprosi, quando mundandus est. Adducetur ad sacerdotem: 3 qui egressus de castris, cum invenerit lepram esse mundatam, 4 præcipiet ei, qui purificatur, ut offerat duos passeres vivos pro se, quibus vesci licitum est, et lignum cedrinum, vermiculumque et hyssopum. 5 Et unum ex passeribus immolari jubebit in vase fictili super aquas viventes: 6 alium autem vivum cum ligno cedrino, et cocco et hyssopo, tinget in sanguine passeris immolati, 7 quo asperget illum, qui mundandus est, septies, ut jure purgetur: et dimittet passerem vivum, ut in agrum avolet. 8 Cumque laverit homo vestimenta sua, radet omnes pilos corporis, et lavabitur aqua: purificatusque ingredietur castra, ita dumtaxat ut maneat extra tabernaculum suum septem diebus, 9 et die septimo radet capillos capitis, barbamque et supercilia, ac totius corporis pilos. Et lotis rursum vestibus et corpore, 10 die octavo assumet duos agnos immaculatos, et ovem anniculam absque macula, et tres decimas similæ in sacrificium, quæ conspersa sit oleo, et seorsum olei sextarium. 11 Cumque sacerdos purificans hominem, statuerit eum, et hæc omnia coram Domino in ostio tabernaculi testimonii, 12 tollet agnum et offeret eum pro delicto, oleique sextarium: et oblatis ante Dominum omnibus, 13 immolabit agnum, ubi solet immolari hostia pro peccato, et holocaustum, id est, in loco sancto. Sicut enim pro peccato, ita et pro delicto ad sacerdotem pertinet hostia: Sancta sanctorum est. 14 Assumensque sacerdos de sanguine hostiæ, quæ immolata est pro delicto, ponet super extremum auriculæ dextræ ejus qui mundatur, et super pollices manus dextræ et pedis: 15 et de olei sextario mittet in manum suam sinistram, 16 tingetque digitum dextrum in eo, et asperget coram Domino septies. 17 Quod autem reliquum est olei in læva manu, fundet super extremum auriculæ dextræ ejus qui mundatur, et super pollices manus ac pedis dextri, et super sanguinem qui effusus est pro delicto, 18 et super caput ejus. 19 Rogabitque pro eo coram Domino, et faciet sacrificium pro peccato: tunc immolabit holocaustum, 20 et ponet illud in altari cum libamentis suis, et homo rite mundabitur.