Latin · ~9 min
1.33
Biblia Sacra, Leviticus 1.33
Not analysed yet
48 Quod si introiens sacerdos viderit lepram non crevisse in domo, postquam denuo lita fuerit, purificabit eam reddita sanitate: 49 et in purificationem ejus sumet duos passeres, lignumque cedrinum, et vermiculum atque hyssopum: 50 et immolato uno passere in vase fictili super aquas vivas, 51 tollet lignum cedrinum, et hyssopum, et coccum, et passerem vivum, et tinget omnia in sanguine passeris immolati, atque in aquis viventibus, et asperget domum septies, 52 purificabitque eam tam in sanguine passeris quam in aquis viventibus, et in passere vivo, lignoque cedrino et hyssopo atque vermiculo. 53 Cumque dimiserit passerem avolare in agrum libere, orabit pro domo, et jure mundabitur. 54 Ista est lex omnis lepræ et percussuræ, 55 lepræ vestium et domorum, 56 cicatricis et erumpentium papularum, lucentis maculæ, et in varias species, coloribus immutatis, 57 ut possit sciri quo tempore mundum quid, vel immundum sit. 15 1 Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron, dicens: 2 Loquimini filiis Israël, et dicite eis: Vir, qui patitur fluxum seminis, immundus erit. 3 Et tunc judicabitur huic vitio subjacere, cum per singula momenta adhæserit carni ejus, atque concreverit fœdus humor. 4 Omne stratum, in quo dormierit, immundum erit, et ubicumque sederit. 5 Si quis hominum tetigerit lectum ejus, lavabit vestimenta sua, et ipse lotus aqua, immundus erit usque ad vesperum. 6 Si sederit ubi ille sederat, et ipse lavabit vestimenta sua: et lotus aqua, immundus erit usque ad vesperum. 7 Qui tetigerit carnem ejus, lavabit vestimenta sua: et ipse lotus aqua, immundus erit usque ad vesperum. 8 Si salivam hujuscemodi homo jecerit super eum qui mundus est, lavabit vestimenta sua: et lotus aqua, immundus erit usque ad vesperum. 9 Sagma, super quo sederit, immundum erit: 10 et quidquid sub eo fuerit, qui fluxum seminis patitur, pollutum erit usque ad vesperum. Qui portaverit horum aliquid, lavabit vestimenta sua: et ipse lotus aqua, immundus erit usque ad vesperum. 11 Omnis, quem tetigerit qui talis est, non lotis ante manibus, lavabit vestimenta sua, et lotus aqua, immundus erit usque ad vesperum. 12 Vas fictile quod tetigerit confringetur: vas autem ligneum lavabitur aqua.