Latin · ~8 min
1.41
Biblia Sacra, Leviticus 1.41
Not analysed yet
19 Ad mulierem quæ patitur menstrua non accedes, nec revelabis fœditatem ejus. 20 Cum uxore proximi tui non coibis, nec seminis commistione maculaberis. 21 De semine tuo non dabis ut consecretur idolo Moloch, nec pollues nomen Dei tui. Ego Dominus. 22 Cum masculo non commiscearis coitu femineo, quia abominatio est. 23 Cum omni pecore non coibis, nec maculaberis cum eo. Mulier non succumbet jumento, nec miscebitur ei, quia scelus est. 24 Nec polluamini in omnibus his quibus contaminatæ sunt universæ gentes, quas ego ejiciam ante conspectum vestrum, 25 et quibus polluta est terra: cujus ego scelera visitabo, ut evomat habitatores suos. 26 Custodite legitima mea atque judicia, et non faciatis ex omnibus abominationibus istis, tam indigena quam colonus qui peregrinantur apud vos. 27 Omnes enim execrationes istas fecerunt accolæ terræ qui fuerunt ante vos, et polluerunt eam. 28 Cavete ergo ne et vos similiter evomat, cum paria feceritis, sicut evomuit gentem, quæ fuit ante vos. 29 Omnis anima, quæ fecerit de abominationibus his quippiam, peribit de medio populi sui. 30 Custodite mandata mea. Nolite facere quæ fecerunt hi qui fuerunt ante vos, et ne polluamini in eis. Ego Dominus Deus vester. 19 1 Locutus est Dominus ad Moysen, dicens: 2 Loquere ad omnem cœtum filiorum Israël, et dices ad eos: Sancti estote, quia ego sanctus sum, Dominus Deus vester. 3 Unusquisque patrem suum, et matrem suam timeat. Sabbata mea custodite. Ego Dominus Deus vester. 4 Nolite converti ad idola, nec deos conflatiles faciatis vobis. Ego Dominus Deus vester. 5 Si immolaveritis hostiam pacificorum Domino, ut sit placabilis, 6 eo die quo fuerit immolata, comedetis eam, et die altero: quidquid autem residuum fuerit in diem tertium, igne comburetis. 7 Si quis post biduum comederit ex ea, profanus erit, et impietatis reus: 8 portabitque iniquitatem suam, quia sanctum Domini polluit, et peribit anima illa de populo suo.