Latin · ~8 min
1.63 to 1.65
Biblia Sacra, Leviticus 1.63-65
Not analysed yet
42 Et recordabor fœderis mei, quod pepigi cum Jacob, et Isaac, et Abraham. Terræ quoque memor ero: 43 quæ cum relicta fuerit ab eis, complacebit sibi in sabbatis suis, patiens solitudinem propter illos. Ipsi vero rogabunt pro peccatis suis, eo quod abjecerint judicia mea, et leges meas despexerint. 44 Et tamen etiam cum essent in terra hostili, non penitus abjeci eos, neque sic despexi ut consumerentur, et irritum facerent pactum meum cum eis. Ego enim sum Dominus Deus eorum, 45 et recordabor fœderis mei pristini, quando eduxi eos de terra Ægypti in conspectu gentium, ut essem Deus eorum. Ego Dominus. Hæc sunt judicia atque præcepta et leges quas dedit Dominus inter se et filios Israël in monte Sinai per manum Moysi. 27 1 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: 2 Loquere filiis Israël, et dices ad eos: Homo qui votum fecerit, et spoponderit Deo animam suam, sub æstimatione dabit pretium. 3 Si fuerit masculus a vigesimo anno usque ad sexagesimum annum, dabit quinquaginta siclos argenti ad mensuram sanctuarii: 4 si mulier, triginta. 5 A quinto autem anno usque ad vigesimum, masculus dabit viginti siclos: femina, decem. 6 Ab uno mense usque ad annum quintum, pro masculo dabuntur quinque sicli: pro femina, tres. 7 Sexagenarius et ultra masculus dabit quindecim siclos: femina, decem. 8 Si pauper fuerit, et æstimationem reddere non valebit, stabit coram sacerdote: et quantum ille æstimaverit, et viderit eum posse reddere, tantum dabit. 9 Animal autem, quod immolari potest Domino, si quis voverit, sanctum erit, 10 et mutari non poterit, id est, nec melius malo, nec pejus bono: quod si mutaverit, et ipsum quod mutatum est, et illud pro quo mutatum est, consecratum erit Domino. 11 Animal immundum, quod immolari Domino non potest, si quis voverit, adducetur ante sacerdotem: 12 qui judicans utrum bonum an malum sit, statuet pretium. 13 Quod si dare voluerit is qui offert, addet supra æstimationem quintam partem.