Latin · ~15 min
1.9 to 1.11
Biblia Sacra, Leviticus 1.9-11
Not analysed yet
11 Hæc est lex hostiæ pacificorum quæ offertur Domino. 12 Si pro gratiarum actione oblatio fuerit, offerent panes absque fermento conspersos oleo, et lagana azyma uncta oleo, coctamque similam, et collyridas olei admistione conspersas: 13 panes quoque fermentatos cum hostia gratiarum, quæ immolatur pro pacificis: 14 ex quibus unus pro primitiis offeretur Domino, et erit sacerdotis qui fundet hostiæ sanguinem, 15 cujus carnes eadem comedentur die, nec remanebit ex eis quidquam usque mane. 16 Si voto, vel sponte quispiam obtulerit hostiam, eadem similiter edetur die: sed et si quid in crastinum remanserit, vesci licitum est: 17 quidquid autem tertius invenerit dies, ignis absumet. 18 Si quis de carnibus victimæ pacificorum die tertio comederit, irrita fiet oblatio, nec proderit offerenti: quin potius quæcumque anima tali se edulio contaminaverit, prævaricationis rea erit. 19 Caro, quæ aliquid tetigerit immundum, non comedetur, sed comburetur igni: qui fuerit mundus, vescetur ex ea. 20 Anima polluta quæ ederit de carnibus hostiæ pacificorum, quæ oblata est Domino, peribit de populis suis. 21 Et quæ tetigerit immunditiam hominis, vel jumenti, sive omnis rei quæ polluere potest, et comederit de hujuscemodi carnibus, interibit de populis suis. 22 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: 23 Loquere filiis Israël: Adipem ovis, et bovis, et capræ non comedetis. 24 Adipem cadaveris morticini, et ejus animalis, quod a bestia captum est, habebitis in varios usus. 25 Si quis adipem, qui offerri debet in incensum Domini, comederit, peribit de populo suo. 26 Sanguinem quoque omnis animalis non sumetis in cibo, tam de avibus quam de pecoribus. 27 Omnis anima, quæ ederit sanguinem, peribit de populis suis. 28 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: 29 Loquere filiis Israël, dicens: Qui offert victimam pacificorum Domino, offerat simul et sacrificium, id est, libamenta ejus. 30 Tenebit manibus adipem hostiæ, et pectusculum: cumque ambo oblata Domino consecraverit, tradet sacerdoti, 31 qui adolebit adipem super altare, pectusculum autem erit Aaron et filiorum ejus. 32 Armus quoque dexter de pacificorum hostiis cedet in primitias sacerdotis. 33 Qui obtulerit sanguinem et adipem filiorum Aaron, ipse habebit et armum dextrum in portione sua. 34 Pectusculum enim elevationis, et armum separationis, tuli a filiis Israël de hostiis eorum pacificis, et dedi Aaron sacerdoti, et filiis ejus, lege perpetua, ab omni populo Israël. 35 Hæc est unctio Aaron et filiorum ejus in cæremoniis Domini die qua obtulit eos Moyses, ut sacerdotio fungerentur, 36 et quæ præcepit eis dari Dominus a filiis Israël religione perpetua in generationibus suis. 37 Ista est lex holocausti, et sacrificii pro peccato atque delicto, et pro consecratione et pacificorum victimis, 38 quam constituit Dominus Moysi in monte Sinai, quando mandabit filiis Israël ut offerrent oblationes suas Domino in deserto Sinai. 8 1 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: 2 Tolle Aaron cum filiis suis, vestes eorum, et unctionis oleum, vitulum pro peccato, duos arietes, canistrum cum azymis: 3 et congregabis omnem cœtum ad ostium tabernaculi. 4 Fecit Moyses ut Dominus imperaverat. Congregataque omni turba ante fores tabernaculi, 5 ait: Iste est sermo, quem jussit Dominus fieri. 6 Statimque obtulit Aaron et filios ejus. Cumque lavisset eos, 7 vestivit pontificem subucula linea, accingens eum balteo, et induens eum tunica hyacinthina, et desuper humerale imposuit, 8 quod astringens cingulo aptavit rationali, in quo erat Doctrina et Veritas. 9 Cidari quoque texit caput: et super eam, contra frontem, posuit laminam auream consecratam in sanctificatione, sicut præceperat ei Dominus. 10 Tulit et unctionis oleum, quo linivit tabernaculum cum omni supellectili sua. 11 Cumque sanctificans aspersisset altare septem vicibus, unxit illud, et omnia vasa ejus, labrumque cum basi sua sanctificavit oleo. 12 Quod fundens super caput Aaron, unxit eum, et consecravit: 13 filios quoque ejus oblatos vestivit tunicis lineis, et cinxit balteis, imposuitque mitras, ut jusserat Dominus.