Latin · ~8 min
Lines 1.4-1.17
Biblia Sacra, Liber I Regum 1.4-17
Not analysed yet
Cognovit autem Elcana Annam uxorem suam: et recordatus est ejus Dominus. 20 Et factum est post circulum dierum, concepit Anna, et peperit filium: vocavitque nomen ejus Samuel, eo quod a Domino postulasset eum. 21 Ascendit autem vir ejus Elcana, et omnis domus ejus, ut immolaret Domino hostiam solemnem, et votum suum. 22 Et Anna non ascendit: dixit enim viro suo: Non vadam donec ablactetur infans, et ducam eum, ut appareat ante conspectum Domini, et maneat ibi jugiter. 23 Et ait ei Elcana vir suus: Fac quod bonum tibi videtur, et mane donec ablactes eum: precorque ut impleat Dominus verbum suum. Mansit ergo mulier, et lactavit filium suum, donec amoveret eum a lacte.
24 Et adduxit eum secum, postquam ablactaverat, in vitulis tribus, et tribus modiis farinæ, et amphora vini, et adduxit eum ad domum Domini in Silo. Puer autem erat adhuc infantulus: 25 et immolaverunt vitulum, et obtulerunt puerum Heli. 26 Et ait Anna: Obsecro mi domine, vivit anima tua, domine: ego sum illa mulier, quæ steti coram te hic orans Dominum. 27 Pro puero isto oravi, et dedit mihi Dominus petitionem meam quam postulavi eum. 28 Idcirco et ego commodavi eum Domino cunctis diebus quibus fuerit commodatus Domino. Et adoraverunt ibi Dominum.
Et oravit Anna, et ait:
1 Exultavit cor meum in Domino,
et exaltatum est cornu meum in Deo meo ;
dilatatum est os meum super inimicos meos:
quia lætata sum in salutari tuo.
2 Non est sanctus, ut est Dominus,
neque enim est alius extra te,
et non est fortis sicut Deus noster.
3 Nolite multiplicare loqui sublimia gloriantes ;
recedant vetera de ore vestro:
quia Deus scientiarum Dominus est,
et ipsi præparantur cogitationes.
4 Arcus fortium superatus est,
et infirmi accincti sunt robore.
5 Repleti prius, pro panibus se locaverunt:
et famelici saturati sunt,
donec sterilis peperit plurimos:
et quæ multos habebat filios, infirmata est.