Latin · ~3 min
1.5 to 1.6
Biblia Sacra, Liber II Regum 1.5-6
Not analysed yet
15 Locutus est autem angelus Domini ad Eliam, dicens: Descende cum eo, ne timeas. Surrexit igitur, et descendit cum eo ad regem, 16 et locutus est ei: Haec dicit Dominus: Quia misisti nuntios ad consulendum Beelzebub deum Accaron, quasi non esset Deus in Israel, a quo posses interrogare sermonem, ideo de lectulo super quem ascendisti, non descendes, sed morte morieris. 17 Mortuus est ergo iuxta sermonem Domini, quem locutus est Elias, et regnavit Ioram frater eius pro eo, anno secundo Ioram filii Iosaphat regis Iudae: non enim habebat filium. 18 Reliqua autem verborum Ochoziae, quae operatus est, nonne haec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israel?