Latin · ~7 min
10.7 to 10.11
Biblia Sacra, Liber II Regum 10.7-11
Not analysed yet
24 Ingressi sunt igitur ut facerent victimas et holocausta: Iehu autem praeparaverat sibi foris octoginta viros, et dixerat eis: Quicumque fugerit de hominibus his, quos ego adduxero in manus vestras, anima eius erit pro anima illius. 25 Factum est autem, cum completum esset holocaustum, praecepit Iehu militibus et ducibus suis: Ingredimini, et percutite eos, nullus evadat. Percusseruntque eos in ore gladii, et proiecerunt milites et duces, et ierunt in civitatem templi Baal, 26 et protulerunt statuam de fano Baal, et combusserunt, 27 et comminuerunt eam. Destruxerunt quoque aedem Baal, et fecerunt pro ea latrinas usque in diem hanc. 28 Delevit itaque Iehu Baal de Israel: 29 verumtamen a peccatis Ieroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israel, non recessit, nec dereliquit vitulos aureos, qui erant in Bethel, et in Dan. 30 Dixit autem Dominus ad Iehu: Quia studiose egisti quod rectum erat, et placebat in oculis meis, et omnia quae erant in corde meo fecisti contra domum Achab: filii tui usque ad quartam generationem sedebunt super thronum Israel. 31 Porro Iehu non custodivit ut ambularet in lege Domini Dei Israel in toto corde suo: non enim recessit a peccatis Ieroboam, qui peccare fecerat Israel. 32 In diebus illis coepit Dominus taedere super Israel: percussitque eos Hazael in universis finibus Israel, 33 a Iordane contra orientalem plagam, omnem terram Galaad, et Gad, et Ruben, et Manasse, ab Aroer, quae est super torrentem Arnon, et Galaad, et Basan. 34 Reliqua autem verborum Iehu, et universa quae fecit, et fortitudo eius, nonne haec scripta sunt in libro verborum dierum regum Israel? 35 Et dormivit Iehu cum patribus suis, sepelieruntque eum in Samaria: et regnavit Ioachaz filius eius pro eo. 36 Dies autem, quos regnavit Iehu super Israel, viginti et octo anni sunt in Samaria.