# Liber II Regum 14.1-4

Biblia Sacra, Liber II Regum, 14.1 to 14.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/biblia-sacra/liber-ii-regum/14.1

14] 1 In anno secundo Ioas filii Ioachaz regis Israel, regnavit Amasias filius Ioas regis Iuda. 2 Viginti quinque annorum erat cum regnare coepisset: viginti autem et novem annis regnavit in Ierusalem. Nomen matris eius Ioadan de Ierusalem. 3 Et fecit rectum coram Domino, verumtamen non ut David pater eius. Iuxta omnia, quae fecit Ioas pater suus, fecit: 4 nisi hoc tantum quod excelsa non abstulit: adhuc enim populus immolabat, et adolebat incensum in excelsis. 5 Cumque obtinuisset regnum, percussit servos suos, qui interfecerant regem patrem suum: 6 filios autem eorum, qui occiderant, non occidit, iuxta quod scriptum est in libro legis Moysi, sicut praecepit Dominus, dicens: Non morientur patres pro filiis, neque filii morientur pro patribus: sed unusquisque in peccato suo morietur. 7 Ipse percussit Edom in valle Salinarum decem millia, et apprehendit petram in praelio, vocavitque nomen eius Iectehel usque in praesentem diem. 8 Tunc misit Amasias nuntios ad Ioas filium Ioachaz, filii Iehu regis Israel, dicens: Veni, et videamus nos. 9 Remisitque Ioas rex Israel ad Amasiam regem Iuda, dicens: Carduus Libani misit ad cedrum, quae est in Libano, dicens: Da filiam tuam filio meo uxorem. Transieruntque bestiae saltus, quae sunt in Libano, et conculcaverunt carduum. 10 Percutiens invaluisti super Edom, et sublevavit te cor tuum: contentus esto gloria, et sede in domo tua: quare provocas malum, ut cadas tu et Iudas tecum? 11 Et non acquievit Amasias. Ascenditque Ioas rex Israel, et viderunt se, ipse et Amasias rex Iuda, in Bethsames oppido Iudae. 12 Percussusque est Iuda coram Israel, et fugerunt unusquisque in tabernacula sua. 13 Amasiam vero regem Iuda, filium Ioas filii Ochoziae, cepit Ioas rex Israel in Bethsames, et adduxit eum in Ierusalem: et interrupit murum Ierusalem, a porta Ephraim usque ad portam anguli, quadringentis cubitis. 14 Tulitque omne aurum, et argentum, et universa vasa, quae inventa sunt in domo Domini, et in thesauris regis, et obsides, et reversus est in Samariam.

---

Biblia Sacra, Liber II Regum. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/bible/kings2.shtml.
