Latin · ~4 min
15.13 to 15.15
Biblia Sacra, Liber II Regum 15.13-15
Not analysed yet
31 Reliqua autem sermonum Phacee, et universa quae fecit, nonne haec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israel? 32 Anno secundo Phacee, filii Romeliae regis Israel, regnavit Ioatham filius Oziae regis Iuda. 33 Viginti quinque annorum erat cum regnare coepisset, et sedecim annis regnavit in Ierusalem: nomen matris eius Ierusa, filia Sadoc. 34 Fecitque quod erat placitum coram Domino: iuxta omnia quae fecerat Ozias pater suus operatus est. 35 Verumtamen excelsa non abstulit: adhuc populus immolabat, et adolebat incensum in excelsis: ipse aedificavit portam domus Domini sublimissimam. 36 Reliqua autem sermonum Ioatham, et universa quae fecit, nonne haec scripta sunt in libro verborum dierum regum Iuda? 37 In diebus illis coepit Dominus mittere in Iudam Rasin regem Syriae, et Phacee filium Romeliae. 38 Et dormivit Ioatham cum patribus suis, sepultusque est cum eis in civitate David patris sui, et regnavit Achaz filius eius pro eo.