# Liber II Regum 15.8-12

Biblia Sacra, Liber II Regum, 15.8 to 15.12. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/biblia-sacra/liber-ii-regum/15.8

17 Anno trigesimo nono Azariae regis Iuda, regnavit Manahem filius Gadi super Israel decem annis in Samaria. 18 Fecitque quod erat malum coram Domino: non recessit a peccatis Ieroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israel cunctis diebus eius. 19 Veniebat Phul rex Assyriorum in terram, et dabat Manahem Phul mille talenta argenti, ut esset ei in auxilium, et firmaret regnum eius. 20 Indixitque Manahem argentum super Israel cunctis potentibus et divitibus, ut daret regi Assyriorum quinquaginta siclos argenti per singulos: reversusque est rex Assyriorum, et non est moratus in terra. 21 Reliqua autem sermonum Manahem, et universa quae fecit, nonne haec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israel? 22 Et dormivit Manahem cum patribus suis: regnavitque Phaceia filius eius pro eo. 23 Anno quinquagesimo Azariae regis Iuda, regnavit Phaceia filius Manahem super Israel in Samaria biennio: 24 et fecit quod erat malum coram Domino: non recessit a peccatis Ieroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israel. 25 Coniuravit autem adversus eum Phacee filius Romeliae, dux eius, et percussit eum in Samaria in turre domus regiae iuxta Argob, et iuxta Arie, et cum eo quinquaginta viros de filiis Galaaditarum, et interfecit eum, regnavitque pro eo. 26 Reliqua autem sermonum Phaceia, et universa quae fecit, nonne haec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israel? 27 Anno quinquagesimo secundo Azariae regis Iuda, regnavit Phacee filius Romeliae super Israel in Samaria viginti annis. 28 Et fecit quod erat malum coram Domino: non recessit a peccatis Ieroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israel. 29 In diebus Phacee regis Israel venit Theglathphalasar rex Assur, et cepit Aion, et Abel-Domum, Maacha et Ianoe, et Cedes, et Asor, et Galaad, et Galilaeam, et universam terram Nephthali: et transtulit eos in Assyrios. 30 Coniuravit autem, et tetendit insidias Osee filius Ela contra Phacee filium Romeliae, et percussit eum, et interfecit: regnavitque pro eo vigesimo anno Ioatham filii Oziae.

---

Biblia Sacra, Liber II Regum. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/bible/kings2.shtml.
