Latin · ~10 min
17.1 to 17.5
Biblia Sacra, Liber II Regum 17.1-5
Not analysed yet
17] 1 Anno duodecimo Achaz regis Iuda, regnavit Osee filius Ela in Samaria super Israel novem annis. 2 Fecitque malum coram Domino: sed non sicut reges Israel, qui ante eum fuerant. 3 Contra hunc ascendit Salmanasar rex Assyriorum, et factus est ei Osee servus, reddebatque illi tributa. 4 Cumque deprehendisset rex Assyriorum Osee, quod rebellare nitens misisset nuntios ad Sua regem Aegypti, ne praestaret tributa regi Assyriorum sicut singulis annis solitus erat, obsedit eum, et vinctum misit in carcerem. 5 Pervagatusque est omnem terram: et ascendens Samariam, obsedit eam tribus annis. 6 Anno autem nono Osee, cepit rex Assyriorum Samariam, et transtulit Israel in Assyrios: posuique eos in Hala, et in Habor iuxta fluvium Gozan, in civitatibus Medorum. 7 Factum est enim, cum peccassent filii Israel Domino Deo suo, qui eduxerat eos de terra Aegypti, de manu Pharaonis regis Aegypti, coluerunt deos alienos. 8 Et ambulaverunt iuxta ritum gentium, quas consumpserat Dominus in conspectu filiorum Israel, et regum Israel, quia similiter fecerant. 9 Et offenderunt filii Israel verbis non rectis Dominum Deum suum: et aedificaverunt sibi excelsa in cunctis urbibus suis a turre custodum usque ad civitatem munitam. 10 Feceruntque sibi statuas, et lucos in omni colle sublimi, et subter omne lignum nemorosum: 11 et adolebant ibi incensum super aras in morem gentium, quas transtulerat Dominus a facie eorum: feceruntque verba pessima irritantes Dominum. 12 Et coluerunt immunditias, de quibus praecepit eis Dominus ne facerent verbum hoc. 13 Et testificatus est Dominus in Israel et in Iuda per manum omnium prophetarum et videntium, dicens: Revertimini a viis vestris pessimis, et custodite praecepta mea, et caeremonias iuxta omnem legem, quam praecepi patribus vestris: et sicut misi ad vos in manu servorum meorum prophetarum. 14 Qui non audierunt, sed induraverunt cervicem suam iuxta cervicem patrum suorum, qui noluerunt obedire Domino Deo suo. 15 Et abiecerunt legitima eius, et pactum, quod pepigit cum patribus eorum, et testificationes, quibus contestatus est eos: secutique sunt vanitates, et vane egerunt: et secuti sunt gentes, quae erant per circuitum eorum, super quibus praeceperat Dominus eis ut non facerent sicut et illae faciebant. 16 Et dereliquerunt omnia praecepta Domini Dei sui: feceruntque sibi conflatiles duos vitulos, et lucos, et adoraverunt universam militiam caeli: servieruntque Baal, 17 et consecraverunt filios suos, et filias suas per ignem: et divinationibus inserviebant, et auguriis: et tradiderunt se ut facerent malum coram Domino, ut irritarent eum.