Latin · ~6 min
18.8 to 18.9
Biblia Sacra, Liber II Regum 18.8-9
Not analysed yet
28 Stetit itaque Rabsaces, et exclamavit voce magna iudaice, et ait: Audite verba regis magni, regis Assyriorum. 29 Haec dicit rex: Non vos seducat Ezechias: non enim poterit eruere vos de manu mea. 30 Neque fiduciam vobis tribuat super Dominum, dicens: Eruens liberabit nos Dominus, et non tradetur civitas haec in manu regis Assyriorum. 31 Nolite audire Ezechiam. Haec enim dicit rex Assyriorum: Facite mecum quod vobis est utile, et egredimini ad me: et comedet unusquisque de vinea sua, et de ficu sua: et bibetis aquas de cisternis vestris, 32 donec veniam, et transferam vos in terram, quae similis est terrae vestrae, in terram fructiferam, et fertilem vini, terram panis et vinearum, terram olivarum, et olei ac mellis, et vivetis, et non moriemini. Nolite audire Ezechiam, qui vos decipit, dicens: Dominus liberabit nos. 33 Numquid liberaverunt dii gentium terram suam de manu regis Assyriorum? 34 Ubi est deus Emath, et Arphad? ubi est deus Sepharvaim, Ana, et Ava? numquid liberaverunt Samariam de manu mea? 35 Quinam illi sunt in universis diis terrarum, qui eruerunt regionem suam de manu mea ut possit eruere Dominus Ierusalem de manu mea? 36 Tacuit itaque populus, et non respondit ei quidquam: siquidem praeceptum regis acceperant ut non responderent ei. 37 Venitque Eliacim filius Helciae, praepositus domus, et Sobna scriba, et Ioahe filius Asaph a commentariis ad Ezechiam scissis vestibus, et nuntiaverunt ei verba Rabsacis.