Latin · ~6 min
2.4 to 2.6
Biblia Sacra, Liber II Regum 2.4-6
Not analysed yet
15 Videntes autem filii prophetarum, qui erant in Iericho econtra, dixerunt: Requievit spiritus Eliae super Eliseum. Et venientes in occursum eius, adoraverunt eum proni in terram, 16 dixeruntque illi: Ecce, cum servis tuis sunt quinquaginta viri fortes, qui possunt ire, et quaerere dominum tuum, ne forte tulerit eum spiritus Domini, et proiecerit eum in unum montium, aut in unam vallium. Qui ait: Nolite mittere. 17 Coegeruntque eum, donec acquiesceret, et diceret: Mittite. Et miserunt quinquaginta viros: qui cum quaesissent tribus diebus, non invenerunt. 18 Et reversi sunt ad eum: at ille habitabat in Iericho, et dixit eis: Numquid non dixi vobis: Nolite mittere? 19 Dixerunt quoque viri civitatis ad Eliseum: Ecce habitatio civitatis huius optima est, sicut tu ipse domine perspicis: sed aquae pessimae sunt, et terra sterilis. 20 At ille ait: Afferte mihi vas novum, et mittite in illud sal. Quod cum attulissent, 21 egressus ad fontem aquarum misit in illum sal, et ait: Haec dicit Dominus: Sanavi aquas has, et non erit ultra in eis mors, neque sterilitas. 22 Sanatae sunt ergo aquae usque in diem hanc, iuxta verbum Elisei, quod locutus est. 23 Ascendit autem inde in Bethel: cumque ascenderet per viam, pueri parvi egressi sunt de civitate, et illudebant ei, dicentes: Ascende calve, ascende calve. 24 Qui cum respexisset, vidit eos, et maledixit eis in nomine Domini: egressique sunt duo ursi de saltu, et laceraverunt ex eis quadraginta duos pueros. 25 Abiit autem inde in montem Carmeli, et inde reversus est in Samariam.