Latin · ~10 min
23.1 to 23.3
Biblia Sacra, Liber II Regum 23.1-3
Not analysed yet
23] 1 Et renuntiaverunt regi quod dixerat. Qui misit: et congregati sunt ad eum omnes senes Iuda et Ierusalem. 2 Ascenditque rex templum Domini, et omnes viri Iuda, universique qui habitabant in Ierusalem cum eo sacerdotes et prophetae, et omnis populus a parvo usque ad magnum: legitque, cunctis audientibus, omnia verba libri foederis, qui inventus est in domo Domini. 3 Stetitque rex super gradum: et foedus percussit coram Domino, ut ambularent post Dominum, et custodirent praecepta eius, et testimonia, et caeremonias in omni corde, et in tota anima, et suscitarent verba foederis huius, quae scripta erant in libro illo: acquievitque populus pacto. 4 Et praecepit rex Helciae pontifici, et sacerdotibus secundi ordinis, et ianitoribus, ut proicerent de templo Domini omnia vasa, quae facta fuerant Baal, et in luco, et universae militiae caeli: et combussit ea foris Ierusalem in convalle Cedron, et tulit pulverem eorum in Bethel. 5 Et delevit aruspices, quos posuerant reges Iuda ad sacrificandum in excelsis per civitates Iuda, et in circuitu Ierusalem: et eos, qui adolebant incensum Baal, et soli, et lunae, et duodecim signis, et omni militiae caeli. 6 Et efferri fecit lucum de domo Domini foras Ierusalem in convalle Cedron, et combussit eum ibi, et redegit in pulverem, et proiecit super sepulchra vulgi. 7 Destruxit quoque aediculas effeminatorum, quae erant in domo Domini, pro quibus mulieres texebant quasi domunculas luci. 8 Congregavitque omnes sacerdotes de civitatibus Iuda: et contaminavit excelsa, ubi sacrificabant sacerdotes de Gabaa usque Bersabee: et destruxit aras portarum in introitu ostii Iosue principis civitatis, quod erat ad sinistram portae civitatis. 9 Verumtamen non ascendebant sacerdotes excelsorum ad altare Domini in Ierusalem: sed tantum comedebant azyma in medio fratrum suorum. 10 Contaminavit quoque Topheth, quod est in convalle filii Ennom: ut nemo consecraret filium suum aut filiam per ignem, Moloch. 11 Abstulit quoque equos, quos dederant reges Iuda soli, in introitu templi Domini iuxta exedram Nathanmelech eunuchi, qui erat in Pharurim: currus autem solis combussit igni. 12 Altaria quoque, quae erant super tecta coenaculi Achaz, quae fecerant reges Iuda, et altaria quae fecerat Manasses in duobus atriis templi Domini, destruxit rex, et cucurrit inde, et dispersit cinerem eorum in torrentem Cedron. 13 Excelsa quoque, quae erant in Ierusalem ad dexteram partem montis offensionis, quae aedificaverat Salomon rex Israel Astaroth idolo Sidoniorum, et Chamos offensioni Moab, et Melchom abominationi filiorum Ammon, polluit rex. 14 Et contrivit statuas, et succidit lucos: replevitque loca eorum ossibus mortuorum.