Latin · ~9 min
25.1 to 25.2
Biblia Sacra, Liber II Regum 25.1-2
Not analysed yet
25] 1 Factum est autem anno nono regni eius, mense decimo, decima die mensis, venit Nabuchodonosor rex Babylonis, ipse et omnis exercitus eius in Ierusalem, et circumdederunt eam: et exstruxerunt in circuitu eius munitiones. 2 Et clausa est civitas atque vallata usque ad undecimum annum regis Sedeciae, 3 nona die mensis: praevaluitque fames in civitate, nec erat panis populo terrae. 4 Et interrupta est civitas: et omnes viri bellatores nocte fugerunt per viam portae, quae est inter duplicem murum ad hortum regis. Porro Chaldaei obsidebant in circuitu civitatem. Fugit itaque Sedecias per viam, quae ducit ad campestria solitudinis. 5 Et persecutus est exercitus Chaldaeorum regem, comprehenditque eum in planitie Iericho: et omnes bellatores, qui erant cum eo, dispersi sunt, et reliquerunt eum. 6 Apprehensum ergo regem duxerunt ad regem Babylonis in Reblatha: qui locutus est cum eo iudicium. 7 Filios autem Sedeciae occidit coram eo, et oculos eius effodit, vinxitque eum catenis, et adduxit in Babylonem. 8 Mense quinto, septima die mensis, ipse est annus nonusdecimus regis Babylonis: venit Nabuzardan princeps exercitus, servus regis Babylonis, in Ierusalem. 9 Et succendit domum Domini, et domum regis: et domos Ierusalem, omnemque domum combussit igni. 10 Et muros Ierusalem in circuitu destruxit omnis exercitus Chaldaeorum, qui erat cum principe militum. 11 Reliquam autem populi partem, quae remanserat in civitate, et perfugas, qui transfugerant ad regem Babylonis, et reliquum vulgus transtulit Nabuzardan princeps militiae. 12 Et de pauperibus terrae reliquit vinitores et agricolas. 13 Columnas autem aereas, quae erant in templo Domini, et bases, et mare aereum, quod erat in domo Domini, confregerunt Chaldaei, et transtulerunt aes omne in Babylonem. 14 Ollas quoque aereas, et trullas, et tridentes, et scyphos, et mortariola, et omnia vasa aerea, in quibus ministrabant, tulerunt. 15 Necnon et thuribula, et phialas: quae aurea, aurea: et quae argentea, argentea tulit princeps militiae, 16 id est, columnas duas, mare unum, et bases quas fecerat Salomon in templo Domini: non erat pondus aeris omnium vasorum. 17 Decem et octo cubitos altitudinis habebat columna una: et capitellum aereum super se altitudinis trium cubitorum: et retiaculum, et malogranata super capitellum columnae, omnia aerea: similem et columna secunda habebat ornatum.