Latin · ~7 min
4.4 to 4.6
Biblia Sacra, Liber II Regum 4.4-6
Not analysed yet
15 Praecepit itaque ut vocaret eam: quae cum vocata fuisset, et stetisset ante ostium, 16 dixit ad eam: In tempore isto, et in hac eadem hora, si vita comes fuerit, habebis in utero filium. At illa respondit: Noli quaeso, domine mi, vir Dei, noli mentiri ancillae tuae. 17 Et concepit mulier, et peperit filium in tempore, et in hora eadem, qua dixerat Eliseus. 18 Crevit autem puer. Et cum esset quaedam dies, et egressus isset ad patrem suum, ad messores, 19 ait patri suo: Caput meum doleo, caput meum doleo. At ille dixit puero: Tolle, et duc eum ad matrem suam. 20 Qui cum tulisset, et duxisset eum ad matrem suam, posuit eum illa super genua sua usque ad meridiem, et mortuus est. 21 Ascendit autem, et collocavit eum super lectulum hominis Dei, et clausit ostium: et egressa, 22 vocavit virum suum, et ait: Mitte mecum, obsecro, unum de pueris, et asinam, ut excurram usque ad hominem Dei, et revertar. 23 Qui ait illi: Quam ob causam vadis ad eum? hodie non sunt calendae, neque sabbatum. Quae respondit: Vadam. 24 Stravitque asinam, et praecepit puero: Mina, et propera, ne mihi moram facias in eundo: et hoc age quod praecipio tibi. 25 Profecta est igitur, et venit ad virum Dei in montem Carmeli: cumque vidisset eam vir Dei econtra, ait ad Giezi puerum suum: Ecce Sunamitis illa. 26 Vade ergo in occursum eius, et dic ei: Recte ne agitur circa te, et circa virum tuum, et circa filium tuum? Quae respondit: Recte. 27 Cumque venisset ad virum Dei in montem, apprehendit pedes eius: et accessit Giezi ut amoveret eam. Et ait homo Dei: Dimitte illam: anima enim eius in amaritudine est, et Dominus celavit a me, et non indicavit mihi.