Latin · ~8 min
8.5 to 8.10
Biblia Sacra, Liber II Regum 8.5-10
Not analysed yet
14 Qui cum recessisset ab Eliseo, venit ad dominum suum. Qui ait ei: Quid dixit tibi Eliseus? At ille respondit: Dixit mihi: Recipies sanitatem. 15 Cumque venisset dies altera, tulit stragulum, et infudit aquam, et expandit super faciem eius: quo mortuo, regnavit Hazael pro eo. 16 Anno quinto Ioram filii Achab regis Israel, et Iosaphat regis Iuda, regnavit Ioram filius Iosaphat rex Iuda. 17 Triginta duorum annorum erat cum regnare coepisset, et octo annis regnavit in Ierusalem. 18 Ambulavitque in viis regum Israel, sicut ambulaverat domus Achab: filia enim Achab erat uxor eius: et fecit quod malum est in conspectu Domini. 19 Noluit autem Dominus disperdere Iudam, propter David servum suum, sicut promiserat ei, ut daret illi lucernam, et filiis eius cunctis diebus. 20 In diebus eius recessit Edom, ne esset sub Iuda, et constituit sibi regem. 21 Venitque Ioram Seira, et omnes currus cum eo: et surrexit nocte, percussitque Idumaeos, qui eum circumdederant, et principes curruum, populus autem fugit in tabernacula sua. 22 Recessit ergo Edom ne esset sub Iuda, usque ad diem hanc. Tunc recessit et Lobna in tempore illo. 23 Reliqua autem sermonum Ioram, et universa quae fecit, nonne haec scripta sunt in libro verborum dierum regum Iuda? 24 Et dormivit Ioram cum patribus suis, sepultusque est cum eis in civitate David, et regnavit Ochozias filius eius pro eo. 25 Anno duodecimo Ioram filii Achab regis Israel regnavit Ochozias filius Ioram regis Iudae. 26 Viginti duorum annorum erat Ochozias cum regnare coepisset, et uno anno regnavit in Ierusalem: nomen matris eius Athalia filia Amri regis Israel. 27 Et ambulavit in viis domus Achab: et fecit quod malum est coram Domino, sicut domus Achab: gener enim domus Achab fuit. 28 Abiit quoque cum Ioram filio Achab, ad praeliandum contra Hazael regem Syriae in Ramoth Galaad, et vulneraverunt Syri Ioram: 29 qui reversus est ut curaretur, in Iezrahel: quia vulneraverant eum Syri in Ramoth praeliantem contra Hazael regem Syriae. Porro Ochozias filius Ioram rex Iuda descendit invisere Ioram filium Achab in Iezrahel, quia aegrotabat ibi.