Latin · ~9 min
9.4 to 9.6
Biblia Sacra, Liber II Regum 9.4-6
Not analysed yet
14 Coniuravit ergo Iehu filius Iosaphat filii Namsi contra Ioram: porro Ioram obsederat Ramoth Galaad, ipse et omnis Israel contra Hazael regem Syriae: 15 et reversus fuerat ut curaretur in Iezrahel propter vulnera, quia percusserant eum Syri, praeliantem contra Hazael regem Syriae. Dixitque Iehu: Si placet vobis, nemo egrediatur profugus de civitate, ne vadat, et nuntiet in Iezrahel. 16 Et ascendit, et profectus est in Iezrahel: Ioram enim aegrotabat ibi, et Ochozias rex Iuda descenderat ad visitandum Ioram. 17 Igitur speculator qui stabat super turrim Iezrahel, vidit globum Iehu venientis, et ait: Video ego globum. Dixitque Ioram: Tolle currum, et mitte in occursum eorum, et dicat vadens: Rectene sunt omnia? 18 Abiit ergo, qui ascenderat currum, in occursum eius, et ait: Haec dicit rex: Pacatane sunt omnia? Dixitque Iehu: Quid tibi et paci? Transi, et sequere me. Nuntiavit quoque speculator, dicens: Venit nuntius ad eos, et non revertitur. 19 Misit etiam currum equorum secundum: venitque ad eos, et ait: Haec dicit rex: Numquid pax est? Et ait Iehu: Quid tibi et paci? Transi, et sequere me. 20 Nuntiavit autem speculator, dicens: Venitusque ad eos, et non revertitur: est autem incessus quasi incessus Iehu filii Namsi, praeceps enim graditur. 21 Et ait Ioram: Iunge currum. Iunxeruntque currum eius, et egressus est Ioram rex Israel, et Ochozias rex Iuda, singuli in curribus suis, egressique sunt in occursum Iehu, et invenerunt eum in agro Naboth Iezrahelitae. 22 Cumque vidisset Ioram Iehu, dixit: Pax est, Iehu? At ille respondit: Quae pax? Adhuc fornicationes Iezabel matris tuae, et veneficia eius multa vigent. 23 Convertit autem Ioram manum suam, et fugiens ait ad Ochoziam: Insidiae, Ochozia. 24 Porro Iehu tetendit arcum manu, et percussit Ioram inter scapulas: et egressa est sagitta per cor eius, statimque corruit in curru suo. 25 Dixitque Iehu ad Badacer ducem: Tolle, proice eum in agro Naboth Iezrahelitae: memini enim quando ego et tu sedentes in curru sequebamur Achab patrem huius, quod Dominus onus hoc levaverit super eum, dicens: 26 Si non pro sanguine Naboth, et pro sanguine filiorum eius, quem vidi heri, ait Dominus, reddam tibi in agro isto, dicit Dominus. Nunc ergo tolle, et proiice eum in agrum iuxta verbum Domini.