# Machabaeorum Liber II 2.23-33

Biblia Sacra, Machabaeorum Liber II, Lines 2.23-2.33. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/biblia-sacra/machabaeorum-liber-ii/2.23

et famosissimum in toto orbe templum recuperarent et civitatem liberarent ut leges quae abolendae erant restituerentur Domino cum omni tranquillitate propitio facto illis
itemque ab Iasone Cyreneo quinque libris conprehensa temptavimus nos uno volumine breviare
considerantes enim multitudinem librorum et difficultatem volentibus adgredi narrationes historiarum propter multitudinem rerum
curavimus volentibus quidem legere ut esset animi oblectatio studiosis vero ut facile possint memoriae commendare omnibus autem legentibus utilitas conferatur
et nobis quidem ipsis qui opus hoc breviandi causa suscepimus non facilem laborem immo vero negotium plenum vigiliarum et sudoris adsumpsimus
sicut hii qui praeparant convivium et quaerunt aliorum voluntati parere propter multorum gratiam libenter laborem sustinemus
veritatem quidem de singulis auctori concedentes ipsi autem secundum datam formam brevitati studentes
sicut enim novae domus architecto de universa structura curandum est ei vero qui pingere conatur quae apta sunt ad ornatum exquirenda sunt ita aestimandum est et in nobis
etenim intellectum colligere et ordinare sermonem et curiosius partes singulas quasque disquaerere historiae congruit auctori
brevitatem vero dictionis sectari et exsecutiones rerum vitare brevitati concedendum est
hinc igitur narrationem incipiemus de praefatione tantum dixisse sufficiat stultum etenim est ante historiam effluere in ipsa autem historia succingi

---

Biblia Sacra, Machabaeorum Liber II. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/bible/macabees2.html.
