Latin · ~9 min
Lines 3.19-3.38
Biblia Sacra, Machabaeorum Liber II 3.19-38
Not analysed yet
accinctaeque mulieres ciliciis pectus per plateas confluebant sed et virgines quae conclusae erant procurrebant ad Onian aliae autem ad muros quaedam vero per fenestras aspiciebant
universae autem protendentes manus in caelum deprecabantur
erat enim misera commixtae multitudinis et magni sacerdotis in agone constituti expectatio
et hii quidem invocabant omnipotentem Deum ut credita sibi his qui crediderant cum omni integritate conservarentur
Heliodorus autem quod decreverat perficiebat eodem loco ipse cum satellitibus circa aerarium praesens
sed spiritus Omnipotentis magnam fecit suae ostensionis evidentiam ita ut omnes qui ausi fuerant parere ei ruentes Dei virtute in dissolutionem et formidinem converterentur
apparuit enim illis quidam equus terribilem habens sessorem optimis operimentis adornatus isque cum impetu Heliodoro priores calces elisit qui autem ei sedebat videbatur arma habere aurea
alii etiam apparuerunt duo iuvenes virtute decori optimi gloria speciosique amictu qui circumsteterunt eum et ex utraque parte flagellabant sine intermissione multis plagis verberantes
subito autem Heliodorus concidit in terram eumque multa caligine circumfusum rapuerunt atque in sella gestatoria positum eiecerunt
et is qui cum multis cursoribus et satellitibus praedictum ingressus est aerarium portabatur nullo sibi auxilium ferente manifesta cognita Dei virtute
et ille quidem per divinam virtutem iacebat mutus
hii autem Dominum benedicebant quia magnificavit locum suum et templum quod paulo ante timore ac tumultu erat plenum apparente omnipotente Domino gaudio et laetitia impletum est
tunc vero ex amicis Heliodori quidam rogabant confestim Onian ut invocaret Altissimum et vitam donaret ei qui in supremo spiritu erat constitutus
considerans autem summus sacerdos ne forte rex suspicaretur malitiam aliquam ex Iudaeis circa Heliodorum consummatam obtulit pro salute viri hostiam salutarem
cumque summus sacerdos exoraret idem iuvenes eisdem vestibus amicti adstantes Heliodoro dixerunt Oniae sacerdoti gratias age nam propter eum tibi Dominus vitam donavit
tu autem ab eo flagellatus nuntia omnibus magnalia Dei et potestatem et his dictis non conparuerunt
Heliodorus autem hostia Deo oblata et votis magnis promisit ei qui vivere illi concessit et Oniae gratias agens recepto exercitu repedabat ad regem
testabatur autem omnibus ea quae sub oculis suis viderat opera magni Dei
cum autem rex interrogasset Heliodorum quis est aptus adhuc semel Hierosolymam mitti ait
si quem habes hostem aut regni tui insidiatorem mitte illuc et flagellatum eum recipies si tamen evaserit eo quod in loco vere sit Dei quaedam virtus