Latin · ~5 min
Lines 4.39-4.50
Biblia Sacra, Machabaeorum Liber II 4.39-50
Not analysed yet
multis autem sacrilegiis in templo a Lysimacho commissis Menelai consilio et divulgata fama congregata est multitudo adversus Lysimachum multo iam auro exportato
turbis autem insurgentibus et animis ira repletis Lysimachus armatis fere tribus milibus iniquis manibus uti coepit duce quodam Tyranno aetate pariter et dementia provecto
sed ut intellexerunt conatum Lysimachi alii lapides alii fustes validos arripere quidam vero cinerem in Lysimachum iacere
et multi quidem vulnerati quidam autem et prostrati omnes vero in fugam versi sunt ipsum etiam sacrilegum secus aerarium interfecerunt
de his ergo coepit iudicium adversus Menelaum agitari
et cum venisset rex Tyrum ad ipsum negotium detulerunt missi viri tres a senioribus
et cum superaretur Menelaus promisit Ptolomeo multas pecunias ad suadendum regi
itaque Ptolomeus in quodam atrio positum quasi refrigerandi gratia regem adiit et a sententia deduxit
et Menelaum quidem universae malitiae reum criminibus absolvit miseros autem qui etiam si apud Scytas causam dixissent innocentes iudicarentur morte damnavit
cito ergo iniustam poenam dederunt qui pro civitate et populo et sacris vasis causam prosecuti sunt
quam ob rem Tyri quoque indignati erga sepulturam eorum liberalissimi extiterunt
Menelaus autem propter eorum qui in potentia erant avaritiam permanebat in potestate crescens in malitia et ad insidias civium