Latin
1.16 to 1.18
Biblia Sacra, Numeri 1.16-18
Not analysed yet
44 Hi sunt, quos numeraverunt Moyses et Aaron, et duodecim principes Israel, singulos per domos cognationum suarum. 45 Fueruntque omnis numerus filiorum Israel per domos et familias suas a vigesimo anno et supra, qui poterant ad bella procedere, 46 sexcenta tria millia virorum quingenti quinquaginta. 47 Levitae autem in tribu familiarum suarum non sunt numerati cum eis. 48 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: 49 Tribum Levi noli numerare, neque pones summam eorum cum filiis Israel: 50 sed constitue eos super tabernaculum testimonii et cuncta vasa eius, et quidquid ad caeremonias pertinet. Ipsi portabunt tabernaculum et omnia utensilia eius: et erunt in ministerio, ac per gyrum tabernaculi metabuntur. 51 Cum proficiscendum fuerit, deponent Levitae tabernaculum; cum castrametandum, erigent. Quisquis externorum accesserit, occidetur. 52 Metabuntur autem castra filii Israel unusquisque per turmas et cuneos atque exercitum suum. 53 Porro Levitae per gyrum tabernaculi figent tentoria, ne fiat indignatio super multitudinem filiorum Israel, et excubabunt in custodiis tabernaculi testimonii. 54 Fecerunt ergo filii Israel iuxta omnia quae praeceperat Dominus Moysi.