# Numeri 11.1-5

Biblia Sacra, Numeri, 11.1 to 11.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/biblia-sacra/numeri/11.1

11] 1 Interea ortum est murmur populi, quasi dolentium pro labore, contra Dominum. Quod cum audisset Dominus, iratus est. Et accensus in eos ignis Domini, devoravit extremam castrorum partem. 2 Cumque clamasset populus ad Moysen, oravit Moyses ad Dominum, et absorptus est ignis. 3 Vocavitque nomen illius, Incensio: eo quod incesus fuisset contra eos ignis Domini. 4 Vulgus quippe promiscuum, quod ascenderat cum eis, flagravit desiderio, sedens et flens, iunctis sibi pariter filiis Israel, et ait: Quis dabit nobis ad vescendum carnes? 5 recordamur piscium quos comedebamus in Aegypto gratis: in mentem nobis veniunt cucumeres, et pepones, porrique, et caepe, et allia. 6 Anima nostra arida est: nihil aliud respiciunt oculi nostri nisi man. 7 Erat autem man quasi semen coriandri, coloris bdellii. 8 Circuibatque populus, et colligens illud, frangebat mola, sive terebat in mortario, coquens in olla, et faciens ex eo tortulas saporis quasi panis oleati. 9 Cumque descederet nocte super castra ros, descendebat pariter et man. 10 Audivit ergo Moyses flentem populum per familias, singulos per ostia tentorii sui. Iratusque est furor Domini valde: sed et Moysi intoleranda res visa est, 11 et ait ad Dominum: Cur afflixisti servum tuum? quare non invenio gratiam coram te? et cur imposuisti pondus universi populi huius super me? 12 Numquid ego concepi omnem hanc multitudinem, vel genui eam, ut dicas mihi: Porta eos in sinu tuo sicut portare solet nutrix infantulum, et defer in terram, pro qua iurasti patribus eorum? 13 Unde mihi carnes ut dem tantae multitudini? flent contra me, dicentes: Da nobis carnes ut comedamus. 14 Non possum solus sustinere omnem hunc populum, quia gravis est mihi. 15 Sin aliter tibi videtur, obsecro ut interficias me, et inveniam gratiam in oculis tuis, ne tantis afficiar malis. 16 Et dixit Dominus ad Moysen: Congrega mihi septuaginta viros de senibus Israel, quos tu nosti quod senes populi sint ac magistri: et duces eos ad ostium tabernaculi foederis, faciesque ibi stare tecum, 17 ut descendam et loquar tibi: et auferam de spiritu tuo, tradamque eis, ut sustentent tecum onus populi, et non tu solus graveris. 18 Populo quoque dices: Sanctificamini (cras comedetis carnes: ego enim audivi vos dicere: Quis dabit nobis escas carnium? bene nobis erat in Aegypto), ut det vobis Dominus carnes, et comedatis: 19 non uno die, nec duobus, vel quinque aut decem, nec viginti quidem, 20 sed usque ad mensem dierum, donec exeat per nares vestras, et vertatur in nauseam, eo quod replueritis Dominum, qui in medio vestri est, et fleveritis coram eo, dicentes: Quare egressi sumus ex Aegypto? 21 Et ait Moyses: Sexcenta millia peditum huius populi sunt: et tu dicis: Dabo eis esum carnium mense integro? 22 numquid ovium et boum multitudo caedetur, ut possit sufficere ad cibum? vel omnes pisces maris in unum congregabuntur, ut eos satient? 23 Cui respondit Dominus: Numquid manus Domini invalida est? iam nunc videbis utrum meus sermo opere compleatur.

---

Biblia Sacra, Numeri. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/bible/numbers.shtml.
