# Numeri 13.1-4

Biblia Sacra, Numeri, 13.1 to 13.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/biblia-sacra/numeri/13.1

13] 1 Profectusque est populus de Haseroth, fixis tentoriis in deserto Pharan. 2 Ibique locutus est Dominus ad Moysen, dicens: 3 Mitte viros, qui considerent terram Chanaan, quam daturus sum filiis Israel, singulos de singulis tribubus, ex principibus. 4 Fecit Moyses quod Dominus imperaverat, de deserto Pharan mittens principes viros, quorum ista sunt nomina. 5 De tribu Ruben, Sammua filium Zechur. 6 De tribu Simeon, Saphat filium Huri. 7 De tribu Iuda, Caleb filium Iephone. 8 De tribu Issachar, Igal filium Ioseph. 9 De tribu Ephraim, Osee filium Nun. 10 De tribu Beniamin, Phalti filium Raphu. 11 De tribu Zabulon, Geddiel filium Sodi. 12 De tribu Ioseph, sceptri Manasse, Gaddi filium Susi. 13 De tribu Dan, Ammiel filium Gemalli. 14 De tribu Aser, Sthur filium Michael. 15 De tribu Nephthali, Nahabi filium Vapsi. 16 De tribu Gad, Guel filium Machi. 17 Haec sunt nomina virorum, quos misit Moyses ad considerandam terram: vocavitque Osee filium Nun, Iosue. 18 Misit ergo eos Moyses ad considerandam terram Chanaan, et dixit ad eos: Ascendite per meridianam plagam. Cumque veneritis ad montes, 19 considerate terram, qualis sit: et populum qui habitator est eius, utrum fortis sit an infirmus: si pauci numero an plures: 20 ipsa terra, bona an mala: urbes quales, muratae an absque muris: 21 humus, pinguis an sterilis, nemorosa an absque arboribus. Confortamini, et afferte nobis de fructibus terrae. Erat autem tempus quando iam praecoquae uvae vesci possunt. 22 Cumque ascendissent, exploraverunt terram a deserto Sin, usque Rohob intrantibus Emath. 23 Ascenderuntque ad meridiem, et venerunt in Hebron, ubi erant Achiman et Sisai et Tholmai filii Enac: nam Hebron septem annis ante Tanim urbem Aegypti condita est. 24 Pergentesque usque ad Torrentem botri, absciderunt palmitem cum uva sua, quem portaverunt in vecte duo viri. De malis quoque granatis et de ficis loci illius tulerunt: 25 qui appellatus est Nehelescol, id est Torrens botri, eo quod botrum portassent inde filii Israel.

---

Biblia Sacra, Numeri. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/bible/numbers.shtml.
