Latin
14.1 to 14.4
Biblia Sacra, Numeri 14.1-4
Not analysed yet
14] 1 Igitur vociferans omnis turba flevit nocte illa, 2 et murmurati sunt contra Moysen et Aaron cuncti filii Israel, dicentes: 3 Utinam mortui essemus in Aegypto: et in hac vasta solitudine utinam pereamus, et non inducat nos Dominus in terram istam, ne cadamus gladio, et uxores ac liberi nostri ducantur captivi. Nonne melius est reverti in Aegyptum? 4 Dixeruntque alter ad alterum: Constituamus nobis ducem, et revertamur in Aegyptum. 5 Quo audito, Moyses et Aaron ceciderunt proni in terram coram omni multitudine filiorum Israel. 6 At vero Iosue filius Nun et Caleb filius Iephone, qui et ipsi lustraverant terram, sciderunt vestimenta sua, 7 et ad omnem multitudinem filiorum Israel locuti sunt: Terra, quam circuivimus, valde bona est. 8 Si propitius fuerit Dominus, inducet nos in eam, et tradet humum lacte et melle manantem. 9 Nolite rebelles esse contra Dominum: neque timeatis populum terrae huius, quia sicut panem ita eos possumus devorare. Recessit ab eis omne praesidium: Dominus nobiscum est, nolite metuere. 10 Cumque clamaret omnis multitudo, et lapidibus eos vellet opprimere, apparuit gloria Domini super tectum foederis cunctis filiis Israel. 11 Et dixit Dominus ad Moysen: Usquequo detrahet mihi populus iste? quousque non credent mihi, in omnibus signis quae feci coram eis? 12 Feriam igitur eos pestilentia, atque consumam: te autem faciam principem super gentem magnam, et fortiorem quam haec est. 13 Et ait Moyses ad Dominum: Ut audiant Aegyptii, de quorum medio eduxisti populum istum, 14 et habitatores terrae huius, qui audierunt quod tu, Domine, in populo isto sis, et facie videaris ad faciem, et nubes tua protegat illos, et in columna nubis praecedas eos per diem, et in columna ignis per noctem: 15 quod occideris tantam multitudinem quasi unum hominem, et dicant: 16 Non poterat introducere populum in terram pro qua iuraverat: idcirco occidit eos in solitudine? 17 Magnificetur ergo fortitudo Domini sicut iurasti, dicens: 18 Dominus patiens et multae misericordiae, auferens iniquitatem et scelera, nullumque innoxium derelinquens, qui visitas peccata patrum in filios in tertiam et quartam generationem. 19 Dimitte, obsecro, peccatum populi huius secundum magnitudinem misericordiae tuae, sicut propitius fuisti egredientibus de Aegypto usque ad locum istum.