# Numeri 15.1-4

Biblia Sacra, Numeri, 15.1 to 15.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/biblia-sacra/numeri/15.1

15] 1 Locutus est Dominus ad Moysen, dicens: 2 Loquere ad filios Israel, et dices ad eos: Cum ingressi fueritis terram habitationis vestrae, quam ego dabo vobis, 3 et feceritis oblationem Domino in holocaustum, aut victimam, vota solventes, vel sponte offerentes munera, aut in solemnitatibus vestris adolentes odorem suavitatis Domino, de bobus sive de ovibus: 4 offeret quicumque immolaverit victimam, sacrificium similae, decimam partem ephi, conspersae oleo, quod mensuram habebit quartam partem hin: 5 et vinum ad liba fundenda eiusdem mensurae dabit in holocaustum sive in victimam. Per agnos singulos 6 et arietes erit sacrificium similae duarum decimarum, quae conspersa sit oleo tertiae partis hin: 7 et vinum ad libamentum tertiae partis eiusdem mensurae offeret in odorem suavitatis Domino. 8 Quando vero de bobus feceris holocaustum aut hostiam, ut impleas votum vel pacificas victimas, 9 dabis per singulos boves similae tres decimas conspersae oleo, quod habeat medium mensurae hin: 10 et vinum ad liba fundenda eiusdem mensurae in oblationem suavissimi odoris Domino. 11 Sic facies 12 per singulos boves et arietis et agnos et haedos. 13 Tam indigenae quam peregrini 14 eodem ritu offerent sacrificia. 15 Unum praeceptum erit atque iudicium tam vobis quam advenis terrae. 16 Locutus est Dominus ad Moysen, dicens: 17 Loquere filiis Israel, et dices ad eos: 18 Cum veneritis in terram, quam dabo vobis, 19 et comederitis de panibus regionis illius, separabitis primitias Domino 20 de cibis vestris. Sicut de areis primitias separatis, 21 ita et de pulmentis dabitis primitiva Domino. 22 Quod si per ignorantiam praeterieritis quidquam horum, quae locutus est Dominus ad Moysen, 23 et mandavit per eum ad vos, a die qua coepit iubere et ultra, 24 oblitaque fuerit facere multitudo: offeret vitulum de armento, holocaustum in odorem suavissimum Domino, et sacrificum eius ac liba, ut caeremoniae postulant, hircumque pro peccato: 25 et rogabit sacerdos pro omni multitudine filiorum Israel, et dimittetur eis, quoniam non sponte peccaverunt, nihilominus offerentes incensum Domino pro se et pro peccato atque errore suo: 26 et dimittetur universae plebi filiorum Israel, et advenis qui peregrinantur inter eos: quoniam culpa est omnis populi per ignorantiam.

---

Biblia Sacra, Numeri. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/bible/numbers.shtml.
