# Numeri 15.5-8

Biblia Sacra, Numeri, 15.5 to 15.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/biblia-sacra/numeri/15.5

27 Quod si anima una nesciens peccaverit, offeret capram anniculam pro peccato suo: 28 et deprecabitur pro ea sacerdos, quod inscia peccaverit coram Domino: impetrabitque ei veniam, et dimittetur illi. 29 Tam indigenis quam advenis una lex erit omnium, qui peccaverint ignorantes. 30 Anima vero, quae per superbiam aliquid commiserit, sive civis sit ille, sive peregrinus (quoniam adversus Dominum rebellis fuit), peribit de populo suo: 31 verbum enim Domini contempsit, et praeceptum illius fecit irritum: idcirco delebitur, et portabit iniquitatem suam. 32 Factum est autem, cum essent filii Israel in solitudine, et invenissent hominem colligentem ligna in die sabbati, 33 obtulerunt eum Moysi et Aaron et universae multitudini. 34 Qui recluserunt eum in carcerem, nescientes quid super eo facere deberent. 35 Dixitque Dominus ad Moysen: Morte moriatur homo iste: obruat eum lapidibus omnis turba extra castra. 36 Cumque eduxissent eum foras, obruerunt lapidibus, et mortuus est, sicut praeceperat Dominus. 37 Dixit quoque Dominus ad Moysen: 38 Loquere filiis Israel, et dices ad eos ut faciant sibi fimbrias per angulos palliorum, ponentes in eis vittas hyacinthinas: 39 quas cum viderint, recordentur omnium mandatorum Domini, nec sequantur cogitationes suas et oculos per res varias fornicantes, 40 sed magis memores praeceptorum Domini faciant ea, sintque sancti Deo suo. 41 Ego Dominus Deus vester, qui eduxi vos de terra Aegypti, ut essem Deus vester.

---

Biblia Sacra, Numeri. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/bible/numbers.shtml.
