# Numeri 18.1-3

Biblia Sacra, Numeri, 18.1 to 18.3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/biblia-sacra/numeri/18.1

18] 1 Dixitque Dominus ad Aaron: Tu, et filii tui, et domus patris tui tecum, portabitis iniquitatem sanctuarii: et tu et filii tui simul sustinebitis peccata sacerdotii vestri. 2 Sed et fratres tuos de tribu Levi, et sceptrum patris tui sume tecum, praestoque sint, et ministrent tibi: tu autem et filii tui ministrabitis in tabernaculo testimonii. 3 Excubabuntque Levitae ad praecepta tua, et ad cuncta opera tabernaculi: ita dumtaxat ut ad vasa sanctuarii et ad altare non accedant, ne et illi moriantur, et vos pereatis simul. 4 Sint autem tecum, et excubent in custodiis tabernaculi, et in omnibus caeremoniis eius. Alienigena non miscebitur vobis. 5 Excubate in custodia sanctuarii, et in ministerio altaris: ne oriatur indignatio super filios Israel. 6 Ego dedi vobis fratres vestros Levitas de medio filiorum Israel, et tradidi donum Domino, ut serviant in ministeriis tabernaculi eius. 7 Tu autem et filii tui custodite sacerdotium vestrum: et omnia quae ad cultum altaris pertinent, et intra velum sunt, per sacerdotes administrabuntur: si quis externus accesserit, occidetur. 8 Locutusque est Dominus ad Aaron: Ecce dedi tibi custodiam primitiarum mearum. Omnia quae sanctificantur a filiis Israel, tradidi tibi et filiis tuis pro officio sacerdotali legitima sempiterna. 9 Haec ergo accipies de his, quae sanctificantur et oblata sunt Domino. Omnis oblatio, et sacrificium, et quidquid pro peccato atque delicto redditur mihi, et cedit in Sancta sanctorum, tuum erit, et filiorum tuorum. 10 In sanctuario comedes illud: mares tantum edent ex eo, quia consecratum est tibi. 11 Primitias autem, quas voverint et obtulerint filii Israel, tibi dedi, et filiis tuis, ac filiabus tuis, iure perpetuo: qui mundus est in domo tua, vescetur eis. 12 Omnem medullam olei, et vini, ac frumenti, quidquid offerunt primitiarum Domino, tibi dedi. 13 Universa frugum initia, quas gignit humus, et Domino deportantur, cedent in usus tuos: qui mundus est in domo tua, vescetur eis. 14 Omne quod ex voto reddiderint filii Israel, tuum erit. 15 Quidquid primum erumpit e vulva cunctae carnis, quam offerunt Domino, sive ex hominibus, sive de pecoribus fuerit, tui iuris erit: ita dumtaxat ut pro hominis primogenito pretium accipias, et omne animal quod immundum est redimi facias, 16 cuius redemptio erit post unum mensem, siclis argenti quinque, pondere sanctuarii. Siclus viginti obolos habet. 17 Primogenitum autem bovis, et ovis, et caprae, non facies redimi, quia sanctificata sunt Domino. Sanguinem tantum eorum fundes super altare, et adipes adolebis in suavissimum odorem Domino. 18 Carnes vero in usum tuum cedent, sicut pectusculum consecratum, et armus dexter: tua erunt. 19 Omnes primitias sanctuarii, quas offerunt filii Israel Domino, tibi dedi, et filiis, ac filiabus tuis, iure perpetuo. Pactum salis est sempiternum coram Domino, tibi ac filiis tuis.

---

Biblia Sacra, Numeri. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/bible/numbers.shtml.
