# Numeri 18.4-6

Biblia Sacra, Numeri, 18.4 to 18.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/biblia-sacra/numeri/18.4

20 Dixitque Dominus ad Aaron: In terra eorum nihil possidebitis, nec habebitis partem inter eos: ego pars et haereditas tua in medio filiorum Israel. 21 Filiis autem Levi dedi omnes decimas Israelis in possessionem, pro ministerio, quo serviunt mihi in tabernaculo foederis: 22 ut non accedant ultra filii Israel ad tabernaculum, nec committant peccatum mortiferum, 23 solis filiis Levi mihi in tabernaculo servientibus, et portantibus peccata populi. Legitimum sempiternum erit in generationibus vestris. Nihil aliud possidebunt, 24 decimarum oblatione contenti, quas in usus eorum et necessaria separavi. 25 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: 26 Praecipe Levitis, atque denuntia: Cum acceperitis a filiis Israel decimas, quas dedi vobis, primitias earum offerte Domino, id est, decimam partem decimae, 27 ut reputetur vobis in oblationem primitivorum, tam de areis quam de torcularibus: 28 et universis quorum accipitis primitias, offerte Domino, et date Aaron sacerdoti. 29 Omnia quae offeretis ex decimis, et in donaria Domini separabitis, optima et electa erunt. 30 Dicesque ad eos: Si praeclara et meliora quaeque obtuleritis ex decimis, reputabitur vobis quasi de area, et torculari dederitis primitias: 31 et comedetis eas in omnibus locis vestris, tam vos quam familiae vestrae: quia pretium est pro ministerio, quo servitis in tabernaculo testimonii. 32 Et non peccabitis super hoc, egregia vobis et pinguia reservantes, ne polluatis oblationes filiorum Israel, et moriamini.

---

Biblia Sacra, Numeri. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/bible/numbers.shtml.
