Latin
20.7
Biblia Sacra, Numeri 20.7
Not analysed yet
22 Cumque castra movissent de Cades, venerunt in montem Hor, qui est in finibus terrae Edom: 23 ubi locutus est Dominus ad Moysen: 24 Pergat, inquit, Aaron ad populos suos: non enim intrabit terram, quam dedi filiis Israel, eo quod incredulus fuerit ori meo, ad aquas contradictionis. 25 Tolle Aaron et filium eius cum eo, et duces eos in montem Hor. 26 Cumque nudaveris patrem veste sua, indues ea Eleazarum filium eius: Aaron colligetur, et morietur ibi. 27 Fecit Moyses ut praeceperat Dominus: et ascenderunt in montem Hor coram omni multitudine. 28 Cumque Aaron spoliasset vestibus suis, induit eis Eleazarum filium eius. 29 Illo mortuo in montis supercilio, descendit cum Eleazaro. 30 Omnis autem multitudo videns occubuisse Aaron, flevit super eo triginta diebus per cunctas familias suas.