# Numeri 21.1-5

Biblia Sacra, Numeri, 21.1 to 21.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/biblia-sacra/numeri/21.1

21] 1 Quod cum audisset Chananaeus rex Arad, qui habitabat ad meridiem, venisse scilicet Israel per exploratorum viam, pugnavit contra illum, et victor existens, duxit ex eo praedam. 2 At Israel voto se Domino obligans, ait: Si tradideris populum istum in manu mea, delebo urbes eius. 3 Exaudivitque Dominus preces Israel, et tradidit Chananaeum, quem ille interfecit subversis urbibus eius: et vocavit nomen loci illius Horma, id est, anathema. 4 Profecti sunt autem et de monte Hor, per viam quae ducit ad mare Rubrum, ut circumirent terram Edom. Et taedere coepit populum itineris ac laboris: 5 locutusque contra Deum et Moysen, ait: Cur eduxisti nos de Aegypto, ut moreremur in solitudine? deest panis, non sunt aquae: anima nostra iam nauseat super cibo isto levissimo. 6 Quam ob rem misit Dominus in populum ignitos serpentes, ad quorum plagas et mortes plurimorum, 7 venerunt ad Moysen, atque dixerunt: Peccavimus, quia locuti sumus contra Dominum et te: ora ut tollat a nobis serpentes. Oravitque Moyses pro populo, 8 et locutus est Dominus ad eum: Fac serpentem aeneum, et pone eum pro signo: qui percussus aspexerit eum, vivet. 9 Fecit ergo Moyses serpentem aeneum, et posuit eum pro signo: quem cum percussi aspicerent, sanabantur. 10 Profectique filii Israel castrametati sunt in Oboth. 11 Unde egressi fixere tentoria in Ieabarim, in solitudine quae respicit Moab contra orientalem plagam. 12 Et inde moventes, venerunt ad torrentem Zared. 13 Quem relinquentes castrametati sunt contra Arnon, quae est in deserto, et prominet in finibus Amorrhaei. Siquidem Arnon terminus est Moab, dividens Moabitas et Amorrhaeos. 14 Unde dicitur in libro bellorum Domini: Sicut fecit in mari Rubro, sic faciet in torrentibus Arnon. 15 Scopuli torrentium inclinati sunt, ut requiescerent in Ar, et recumberent in finibus Moabitarum. 16 Ex eo loco apparuit puteus, super quo locutus est Dominus ad Moysen: Congrega populum, et dabo ei aquam. 17 Tunc cecinit Israel carmen istud: Ascendat puteus. Concinebant: 18 Puteus, quem foderunt principes et paraverunt duces multitudinis in datore legis, et in baculis suis. De solitudine, Matthana. 19 De Matthana in Nahaliel: de Nahaliel in Bamoth. 20 De Bamoth, vallis est in regione Moab, in vertice Phasga, quod respicit contra desertum.

---

Biblia Sacra, Numeri. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/bible/numbers.shtml.
