Latin
24
Biblia Sacra, Numeri 24
Not analysed yet
24] 1 Cumque vidisset Balaam quod placeret Domino ut benediceret Israeli, nequaquam abiit ut ante perrexerat, ut augurium quaereret: sed dirigens contra desertum vultum suum, 2 et elevans oculos, vidit Israel in tentoriis commorantem per tribus suas: et irruente in se spiritu Dei, 3 assumpta parabola, ait: Dixit Balaam filius Beor: dixit homo, cuius obturatus est oculus: 4 dixit auditor sermonum Dei, qui visionem Omnipotentis intuitus est, qui cadit, et sic aperiuntur oculi eius: 5 Quam pulchra tabernacula tua, Iacob, et tentoria tua, Israel! 6 ut valles nemorosae, ut horti iuxta fluvios irrigui, ut tabernacula quae fixit Dominus, quasi cedri prope aquas. 7 Fluet aqua de situla eius, et semen illius erit in aquas multas. Tolletur propter Agag, rex eius, et auferetur regnum illius. 8 Deus eduxit illum de Aegypto, cuius fortitudo similis est rhinocerotis. Devorabunt gentes hostes illius, ossaque eorum confringent, et perforabunt sagittis. 9 Accubans dormivit ut leo, et quasi leaena, quam suscitare nullus audebit. Qui benedixerit tibi, erit et ipse benedictus: qui maledixerit, in maledictione reputabitur. 10 Iratusque Balac contra Balaam, complosis manibus ait: Ad maledicendum inimicis meis vocavi te, quibus e contrario tertio benedixisti: 11 revertere ad locum tuum. Decreveram quidem magnifice honorare te, sed Dominus privavit te honore disposito. 12 Respondit Balaam ad Balac: Nonne nuntiis tuis, quos misisti ad me, dixi: 13 Si dederit mihi Balac plenam domum suam argenti et auri, non potero praeterire sermonem Domini Dei mei, ut vel boni quid vel mali proferam ex corde meo: sed quidquid Dominus dixerit, hoc loquar? 14 verumtamen pergens ad populum meum, dabo consilium, quid populus tuus populo huic faciat extremo tempore. 15 Sumpta igitur parabola, rursum ait: Dixit Balaam filius Beor: dixit homo, cuius obturatus est oculus: 16 dixit auditor sermonum Dei, qui novit doctrinam Altissimi, et visiones Omnipotentis videt, qui cadens apertos habet oculos: 17 Videbo eum, sed non modo: intuebor illum, sed non prope. Orietur stella ex Iacob, et consurget virga de Israel: et percutiet duces Moab, vastabitque omnes filios Seth. 18 Et erit Idumaea possessio eius: haereditas Seir cedet inimicis suis: Israel vero fortiter aget. 19 De Iacob erit qui dominetur, et perdat reliquias civitatis. 20 Cumque vidisset Amalec, assumens parabolam, ait: Principium gentium Amalec, cuius extrema perdentur. 21 Vidit quoque Cinaeum: et assumpta parabola, ait: Robustum quidem est habitaculum tuum: sed si in petra posueris nidum tuum, 22 et fueris electus de stirpe Cin, quamdiu poteris permanere? Assur enim capiet te. 23 Assumptaque parabola iterum locutus est: Heu! quis victurus est, quando ista faciet Deus? 24 Venient in trieribus de Italia: superabunt Assyrios, vastabuntque Hebraeos, et ad extremum etiam ipsi peribunt. 25 Surrexitque Balaam, et reversus est in locum suum: Balac quoque via, qua venerat, rediit.