# Numeri 26.6-11

Biblia Sacra, Numeri, 26.6 to 26.11. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/biblia-sacra/numeri/26.6

23 Filii Issachar per cognationes suas: Thola, a quo familia Tholaitarum: Phua, a quo familia Phuaitarum: 24 Iasub, a quo familia Iasubitarum: Semran, a quo familia Semranitarum. 25 Hae sunt cognationes Issachar, quarum numerus fuit sexaginta quatuor millia trecenti. 26 Filii Zabulon per cognationes suas: Sared, a quo familia Sareditarum: Elon, a quo familia Elonitarum: Ialel, a quo familia Ialelitarum. 27 Hae sunt cognationes Zabulon, quarum numerus fuit sexaginta millia quingenti. 28 Filii Ioseph per cognationes suas, Manasse et Ephraim. 29 De Manasse ortus est Machir, a quo familia Machiritarum. Machir genuit Galaad, a quo familia Galaaditarum. 30 Galaad habuit filios: Iezer, a quo familia Iezeritarum: et Helec, a quo familia Helecitarum: 31 et Asriel, a quo familia Asrielitarum: et Sechem, a quo familia Sechemitarum: 32 et Semida, a quo familia Semidaitarum: et Hepher, a quo familia Hepheritarum. 33 Fuit autem Hepher pater Salphaad, qui filios non habebat, sed tantum filias: quarum ista sunt nomina: Maala, et Noa, et Hegla, et Melcha, et Thersa. 34 Hae sunt familiae Manasse, et numerus earum quinquaginta duo millia septingenti. 35 Filii autem Ephraim per cognationes suas fuerunt hi: Suthala, a quo familia Suthalaitarum: Becher, a quo familia Becheritarum: Thehen, a quo familia Thehenitarum. 36 Porro filius Suthala fuit Heran, a quo familia Heranitarum. 37 Hae sunt cognationes filiorum Ephraim: quarum numerus fuit triginta duo millia quingenti. 38 Isti sunt filii Ioseph per familias suas. Filii Beniamin in cognationibus suis: Bela, a quo familia Belaitarum: Asbel, a quo familia Asbelitarum: Ahiram, a quo familia Ahiramitarum: 39 Supham, a quo familia Suphamitarum: Hupham, a quo familia Huphamitarum. 40 Filii Bela: Hered, et Noeman. De Hered, familia Hereditarum: de Noeman, familia Noemanitarum. 41 Hi sunt filii Beniamin per cognationes suas: quorum numerus fuit quadraginta quinque millia sexcenti. 42 Filii Dan per cognationes suas: Suham, a quo familia Suhamitarum. Hae sunt cognationes Dan per familias suas. 43 Omnes fuere Suhamitae, quorum numerus erat sexaginta quatuor millia quadringenti.

---

Biblia Sacra, Numeri. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/bible/numbers.shtml.
