# Numeri 3.1-6

Biblia Sacra, Numeri, 3.1 to 3.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/biblia-sacra/numeri/3.1

3] 1 Hae sunt generationes Aaron et Moysi in die qua locutus est Dominus ad Moysen in monte Sinai. 2 Et haec nomina filiorum Aaron: primogenitus eius Nadab, deinde Abiu, et Eleazar, et Ithamar. 3 Haec nomina filiorum Aaron sacerdotum qui uncti sunt, et quorum repletae et consecratae manus ut sacerdotio fungerentur. 4 Mortui sunt enim Nadab et Abiu cum offerrent ignem alienum in conspectu Domini in deserto Sinai, absque liberis: functique sunt sacerdotio Eleazar et Ithamar coram Aaron patre suo. 5 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: 6 Applica tribum Levi, et fac stare in conspectu Aaron sacerdotis ut ministrent ei, et excubent, 7 et observent quidquid ad cultum pertinet multitudinis coram tabernaculo testimonii, 8 et custodiant vasa tabernaculi, servientes in ministerio eius. 9 Dabisque dono Levitas 10 Aaron et filiis eius, quibus traditi sunt a filiis Israel. Aaron autem et filios eius constitues super cultum sacerdotii. Externus, qui ad ministrandum accesserit, morietur. 11 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: 12 Ego tuli Levitas a filiis Israel pro omni primogenito, qui aperit vulvam in filiis Israel, eruntque Levitae mei. 13 Meum est enim omne primogenitum: ex quo percussi primogenitos in terra Aegypti, sanctificavi mihi quidquid primum nascitur in Israel: ab homine usque ad pecus, mei sunt. Ego Dominus. 14 Locutusque est Dominus ad Moysen in deserto Sinai, dicens: 15 Numera filios Levi per domos patrum suorum et familias, omnem masculum ab uno mense et supra. 16 Numeravit Moyses, ut praeceperat Dominus, 17 et inventi sunt filii Levi per nomina sua, Gerson et Caath et Merari. 18 Filii Gerson: Lebni et Semei. 19 Filii Caath: Amram et Iesaar, Hebron et Oziel. 20 Filii Merari: Moholi et Musi. 21 De Gerson fuere familiae duae, Lebnitica, et Semeitica: 22 quarum numeratus est populus sexus masculini ab uno mense et supra, septem millia quingenti. 23 Hi post tabernaculum metabuntur ad occidentem, 24 sub principe Eliasaph filio Lael. 25 Et habebunt excubias in tabernaculo foederis, 26 ipsum tabernaculum et operimentum eius, tentorium quod trahitur ante fores tecti foederis, et cortinas atrii: tentorium quoque quod appenditur in introitu atrii tabernaculi, et quidquid ad ritum altaris pertinet, funes tabernaculi et omnia utensilia eius.

---

Biblia Sacra, Numeri. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/bible/numbers.shtml.
