Latin
3.7 to 3.12
Biblia Sacra, Numeri 3.7-12
Not analysed yet
27 Cognatio Caath habebit populos Amramitas et Iesaaritas et Hebronitas et Ozielitas. Hae sunt familiae Caathitarum recensitae per nomina sua. 28 Omnes generis masculini ab uno mense et supra, octo millia sexcenti habebunt excubias sanctuarii, 29 et castrametabuntur ad meridianam plagam. 30 Princepsque eorum erit Elisaphan filius Oziel: 31 et custodient arcam, mensamque et candelabrum, altaria et vasa sanctuarii, in quibus ministratur, et velum, cunctamque huiuscemodi supellectilem. 32 Princeps autem principum Levitarum Eleazar filius Aaron sacerdotis, erit super excubitores custodiae sanctuarii. 33 At vero de Merari erunt populi Moholitae et Musitae recensiti per nomina sua: 34 omnes generis masculini ab uno mense et supra, sex millia ducenti. 35 Princeps eorum Suriel filius Abihaiel: in plaga septentrionali castrametabuntur. 36 Erunt sub custodia eorum tabulae tabernaculi et vectes, et columnae ac bases earum, et omnia quae ad cultum huiuscemodi pertinent: 37 columnaeque atrii per circuitum cum basibus suis, et paxilli cum funibus. 38 Castrametabuntur ante tabernaculum foederis, id est, ad orientalem plagam, Moyses et Aaron cum filiis suis, habentes custodiam sanctuarii in medio filiorum Israel. Quisquis alienus accesserit, morietur. 39 Omnes Levitae, quos numeraverunt Moyses et Aaron iuxta praeceptum Domini per familias suas in genere masculino a mense uno et supra, fuerunt viginti duo millia. 40 Et ait Dominus ad Moysen: Numera primogenitos sexus masculini de filiis Israel ab uno mense et supra, et habebis summam eorum. 41 Tollesque Levitas mihi pro omni primogenito filiorum Israel: ego sum Dominus: et pecora eorum pro universis primogenitis pecorum filiorum Israel. 42 Recensuit Moyses, sicut praeceperat Dominus, primogenitos filiorum Israel: 43 et fuerunt masculi per nomina sua, a mense uno et supra, viginti duo millia ducenti septuaginta tres. 44 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: 45 Tolle Levitas pro primogenitis filiorum Israel, et pecora Levitarum pro pecoribus eorum, eruntque Levitae mei. Ego sum Dominus. 46 In pretio autem ducentorum septuaginta trium, qui excedunt numerum Levitarum de primogenitis filiorum Israel, 47 accipies quinque siclos per singula capita ad mensuram sanctuarii (siclus habet viginti obolos): 48 dabisque pecuniam Aaron et filiis eius pretium eorum qui supra sunt.