Latin
31.4 to 31.6
Biblia Sacra, Numeri 31.4-6
Not analysed yet
21 Eleazar quoque sacerdos ad viros exercitus, qui pugnaverunt, sic locutus est: Hoc est praeceptum legis, quod mandavit Dominus Moysi: 22 aurum, et argentum, et aes, et ferrum, et plumbum, et stannum, 23 et omne, quod potest transire per flammas, igne purgabitur: quidquid autem ignem non potest sustinere, aqua expiationis sanctificabitur: 24 et lavabitis vestimenta vestra die septimo, et purificati postea castra intrabitis. 25 Dixit quoque Dominus ad Moysen: 26 Tollite summam eorum quae capta sunt, ab homine usque ad pecus, tu et Eleazar sacerdos et principes vulgi: 27 dividesque ex aequo praedam inter eos qui pugnaverunt egressique sunt ad bellum, et inter omnem reliquam multitudinem. 28 Et separabis partem Domino ab his qui pugnaverunt et fuerunt in bello, unam animam de quingentis, tam ex hominibus quam ex bobus et asinis et ovibus, 29 et dabis eam Eleazaro sacerdoti, quia primitiae Domini sunt. 30 Ex media quoque parte filiorum Israel accipies quinquagesimum caput hominum, et boum, et asinorum, et ovium, cunctorum animantium, et dabis ea Levitis, qui excubant in custodiis tabernaculi Domini. 31 Feceruntque Moyses et Eleazar sicut praeceperat Dominus. 32 Fuit autem praeda, quam exercitus ceperat, ovium sexcenta septuaginta quinque millia, 33 boum septuaginta duo millia, 34 asinorum sexaginta millia et mille: 35 animae hominum sexus feminei, quae non cognoverant viros, triginta duo millia. 36 Dataque est media pars his qui in praelio fuerant, ovium trecenta triginta septem millia quingentae: 37 e quibus in partem Domini supputatae sunt oves sexcentae septuaginta quinque: 38 et de bobus triginta sex millibus, boves septuaginta et duo: 39 de asinis triginta millibus quingentis, asini sexaginta unus: 40 de animabus hominum sedecim millibus, cesserunt in partem Domini triginta duae animae. 41 Tradiditque Moyses numerum primitiarum Domini Eleazaro sacerdoti, sicut fuerat ei imperatum, 42 ex media parte filiorum Israel, quam separaverat his qui in praelio fuerant. 43 De media vero parte, quae contigerat reliquae multitudini, id est, de ovibus trecentis triginta septem millibus quingentis, 44 et de bobus triginta sex millibus, 45 et de asinis triginta millibus quingentis, 46 et de hominibus sedecim millibus, 47 tulit Moyses quinquagesimum caput, et dedit Levitis, qui excubabant in tabernaculo Domini, sicut praeceperat Dominus.