Latin
33.1 to 33.3
Biblia Sacra, Numeri 33.1-3
Not analysed yet
33] 1 Hae sunt mansiones filiorum Israel, qui egressi sunt de Aegypto per turmas suas in manu Moysi et Aaron, 2 quas descripsit Moyses iuxta castrorum loca, quae Domini iussione mutabant. 3 Profecti igitur de Ramesse mense primo, quintadecima die mensis primi, altera die Phase, filii Israel in manu excelsa, videntibus cunctis Aegyptiis, 4 et sepelientibus primogenitos, quos percusserat Dominus (nam et in diis eorum exercuerat ultionem), 5 castrametati sunt in Soccoth. 6 Et de Soccoth venerunt in Etham, quae est in extremis finibus solitudinis. 7 Inde egressi venerunt contra Phihahiroth, quae respicit Beelsephon, et castrametati sunt ante Magdalum. 8 Profectique de Phihahiroth, transierunt per medium mare in solitudinem: et ambulantes tribus diebus per desertum Etham, castrametati sunt in Mara. 9 Profectique de Mara, venerunt in Elim, ubi erant duodecim fontes aquarum, et palmae septuaginta: ibique castrametati sunt. 10 Sed et inde egressi, fixerunt tentoria super mare Rubrum. Profectique de mari Rubro, 11 castrametati sunt in deserto Sin. 12 Unde egressi, venerunt in Daphca. 13 Profectique de Daphca, castrametati sunt in Alus. 14 Egressique de Alus, in Raphidim fixere tentoria, ubi populo defuit aqua ad bibendum. 15 Profectique de Raphidim, castrametati sunt in deserto Sinai. 16 Sed et de solitudine Sinai egressi, venerunt ad sepulchra concupiscentiae. 17 Profectique de sepulchris concupiscentiae, castrametati sunt in Haseroth. 18 Et de Haseroth venerunt in Rethma. 19 Profectique de Rethma, castrametati sunt in Remmomphares. 20 Unde egressi venerunt in Lebna. 21 De Lebna castrametati sunt in Ressa. 22 Egressique de Ressa, venerunt in Ceelatha. 23 Unde profecti, castrametati sunt in monte Sepher. 24 Egressi de monte Sepher, venerunt in Arada. 25 Inde proficiscentes, castrametati sunt in Maceloth. 26 Profectique de Maceloth, venerunt in Thahath. 27 De Thahath, castrametati sunt in Thare. 28 Unde egressi, fixere tentoria in Methca. 29 Et de Methca, castrametati sunt in Hesmona. 30 Profectique de Hesmona, venerunt in Moseroth. 31 Et de Moseroth, castrametati sunt in Beneiaacan. 32 Profectique de Beneiaacan, venerunt in montem Gadgad. 33 Unde profecti, castrametati sunt in Ietebatha. 34 Et de Ietebatha venerunt in Hebrona. 35 Egressique de Hebrona, castrametati sunt in Asiongaber. 36 Inde profecti, venerunt in desertum Sin, haec est Cades.