# Numeri 5.1-5

Biblia Sacra, Numeri, 5.1 to 5.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/biblia-sacra/numeri/5.1

5] 1 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: 2 Praecipe filiis Israel, ut eiciant de castris omnem leprosum, et qui semine fluit, pollutusque est super mortuo: 3 tam masculum quam feminam eicite de castris, ne contaminent ea cum habitaverint vobiscum. 4 Feceruntque ita filii Israel, et eiecerunt eos extra castra, sicut locutus erat Dominus Moysi. 5 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: 6 Loquere ad filios Israel: Vir, sive mulier, cum fecerint ex omnibus peccatis, quae solent hominibus accidere, et per negligentiam transgressi fuerint mandatum Domini, atque deliquerint, 7 confitebuntur peccatum suum, et reddent ipsum caput, quintamque partem desuper, ei in quem peccaverint. 8 Sin autem non fuerit qui recipiat, dabunt Domino, et erit sacerdotis, excepto ariete, qui offertur pro expiatione, ut sit placabilis hostia. 9 Omnes quoque primitiae, quas offerunt filii Israel, ad sacerdotem pertinent: 10 et quidquid in sanctuarium offertur a singulis, et traditur manibus sacerdotis, ipsius erit. 11 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: 12 Loquere ad filios Israel, et dices ad eos: Vir cuius uxor erraverit, maritumque contemnens 13 dormierit cum altero viro, et hoc maritus deprehendere non quiverit, sed latet adulterium, et testibus argui non potest, quia non est inventa in stupro: 14 si spiritus zelotypiae concitaverit virum contra uxorem suam, quae vel polluta est, vel falsa suspicione appetitur: 15 adducet eam ad sacerdotem, et offeret oblationem pro illa, decimam partem sati farinae hordeaceae: non fundet super eam oleum, nec imponet thus: quia sacrificium zelotypiae est, et oblatio investigans adulterium. 16 Offeret igitur eam sacerdos, et statuet coram Domino, 17 assumetque aquam sanctam in vase fictili, et pauxillum terrae de pavimento tabernaculi mittet in eam. 18 Cumque steterit mulier in conspectu Domini, discooperiet caput eius, et ponet super manus illius sacrificium recordationis, et oblationem zelotypiae: ipse autem tenebit aquas amarissimas, in quibus cum execratione maledicta congessit. 19 Adiurabitque eam, et dicet: Si non dormivit vir alienus tecum, et si non polluta es deserto mariti throno, non te nocebunt aquae istae amarissimae, in quas maledicta congessi. 20 Sin autem declinasti a viro tuo, atque polluta es, et concubuisti cum altero viro: 21 his maledictionibus subiacebis: det te Dominus in maledictionem, exemplumque cunctorum in populo suo: putrescere faciat femur tuum, et tumens uterus tuus disrumpatur. 22 Ingrediantur aquae maledictae in ventrem tuum, et utero tumescente putrescat femur. Et respondebit mulier: Amen, amen.

---

Biblia Sacra, Numeri. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/bible/numbers.shtml.
