Latin
6.4 to 6.5
Biblia Sacra, Numeri 6.4-5
Not analysed yet
21 Ista est lex nazaraei, cum voverit oblationem suam Domino tempore consecrationis suae, exceptis his, quae invenerit manus eius: iuxta quod mente devoverat, ita faciet ad perfectionem sanctificationis suae. 22 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: 23 Loquere Aaron et filiis eius: Sic benedicetis filiis Israel, et dicetis eis: 24 Benedicat tibi Dominus, et custodiat te. 25 Ostendat Dominus faciem suam tibi, et misereatur tui. 26 Convertat Dominus vultum suum ad te, et det tibi pacem. 27 Invocabuntque nomen meum super filios Israel, et ego benedicam eis.