# Psalmorum Liber 10

Biblia Sacra, Psalmorum Liber, Poem 10. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/biblia-sacra/psalmorum-liber/10

in finem psalmus David
in Domino confido quomodo dicitis animae meae transmigra in montes sicut passer
quoniam ecce peccatores intenderunt arcum paraverunt sagittas suas in faretra ut sagittent in obscuro rectos corde
quoniam quae perfecisti destruxerunt iustus autem; quid fecit
Dominus in templo sancto suo Dominus in caelo sedis eius oculi eius in pauperem; respiciunt palpebrae eius interrogant filios hominum
Dominus interrogat iustum et impium qui autem diligit iniquitatem odit animam suam
pluet super peccatores laqueos ignis et sulphur et spiritus procellarum pars calicis eorum
quoniam iustus Dominus et; iustitias dilexit aequitatem vidit vultus eius

---

Biblia Sacra, Psalmorum Liber. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/bible/psalms.shtml.
