Latin · ~2 min
Lines 104.37-104.45
Biblia Sacra, Psalmorum Liber 104.37-45
Not analysed yet
et eduxit eos in argento et auro et non erat in tribubus eorum infirmus
laetata est Aegyptus in profectione eorum quia incubuit timor eorum super eos
expandit nubem in protectionem eorum et ignem ut luceret eis per noctem
petierunt et venit coturnix et panem caeli saturavit eos
disrupit petram et fluxerunt aquae abierunt in sicco flumina
quoniam memor fuit verbi sancti sui quod habuit ad Abraham puerum suum
et eduxit populum suum in exultatione et; electos suos in laetitia
et dedit illis regiones gentium et labores populorum possederunt
ut custodiant iustificationes eius et legem eius requirant