# Psalmorum Liber 13

Biblia Sacra, Psalmorum Liber, Poem 13. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/biblia-sacra/psalmorum-liber/13

in finem psalmus David dixit insipiens in corde suo non est Deus corrupti sunt et abominabiles facti sunt in studiis suis; non est qui faciat bonum non est usque ad unum;
Dominus de caelo prospexit super filios hominum ut videat si est intellegens aut; requirens Deum
omnes declinaverunt simul inutiles facti sunt non est qui faciat bonum non est usque ad unum = sepulchrum patens est guttur eorum = linguis suis dolose agebant = venenum aspidum sub labiis eorum = quorum os maledictione et amaritudine plenum est = veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem = contritio et infelicitas in viis eorum = et viam pacis non cognoverunt non est timor Dei ante oculos eorum;
nonne cognoscent omnes qui operantur iniquitatem qui devorant plebem meam sicut escam panis
Dominum non invocaverunt illic trepidaverunt timore ubi non erat timor;
quoniam Deus in generatione iusta consilium inopis confudistis quoniam Dominus spes eius est
quis dabit ex Sion salutare Israhel cum averterit Dominus captivitatem plebis suae exultabit Iacob et laetabitur Israhel

---

Biblia Sacra, Psalmorum Liber. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/bible/psalms.shtml.
