# Psalmorum Liber 140

Biblia Sacra, Psalmorum Liber, Poem 140. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/biblia-sacra/psalmorum-liber/140

psalmus David Domine clamavi ad te exaudi me intende voci meae cum clamavero ad te
dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum
pone Domine custodiam ori meo et ostium circumstantiae labiis meis
non declines cor meum in verba malitiae ad excusandas excusationes in peccatis cum hominibus operantibus iniquitatem et non communicabo cum electis eorum
corripiet me iustus in misericordia et increpabit me oleum autem; peccatoris non inpinguet caput meum quoniam adhuc et oratio mea in beneplacitis eorum
absorti sunt iuncti petrae iudices eorum audient verba mea quoniam potuerunt
sicut crassitudo terrae erupta est super terram dissipata sunt ossa nostra secus infernum
quia ad te Domine Domine oculi mei in te speravi non auferas animam meam
custodi me a laqueo quem statuerunt mihi et ab scandalis operantium iniquitatem
cadent in retiaculo eius peccatores singulariter sum ego donec transeam

---

Biblia Sacra, Psalmorum Liber. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/bible/psalms.shtml.
