Latin · ~9 min
Lines 17.1-17.25
Biblia Sacra, Psalmorum Liber 17.1-25
Not analysed yet
in finem puero Domini David quae locutus est Domino verba cantici huius in die qua eripuit eum Dominus de manu omnium inimicorum eius et de manu Saul et dixit
diligam te Domine fortitudo mea
Dominus firmamentum meum et refugium meum et liberator meus Deus meus adiutor meus et sperabo in eum protector meus et cornu salutis meae et susceptor meus
laudans invocabo Dominum et ab inimicis meis salvus ero
circumdederunt me dolores mortis et torrentes iniquitatis conturbaverunt me
dolores inferni circumdederunt me praeoccupaverunt me laquei mortis
cum tribularer invocavi Dominum et ad Deum meum clamavi exaudivit de templo sancto; suo vocem meam et clamor meus in conspectu eius introibit in aures eius
et commota est et contremuit terra et fundamenta montium conturbata sunt et commota sunt quoniam iratus est eis
ascendit fumus in ira eius et ignis a facie eius exarsit carbones succensi sunt ab eo
inclinavit caelos et descendit et caligo sub pedibus eius
et ascendit super cherubin et volavit volavit super pinnas ventorum
et posuit tenebras latibulum suum in circuitu eius tabernaculum eius tenebrosa aqua in nubibus aeris
prae fulgore in conspectu eius nubes *eius; transierunt grando et carbones ignis
et intonuit de caelo Dominus et Altissimus dedit vocem suam *grando et carbones ignis;
et misit sagittas et dissipavit eos et fulgora multiplicavit et conturbavit eos
et apparuerunt fontes aquarum et revelata sunt fundamenta orbis terrarum ab increpatione tua Domine ab inspiratione spiritus irae tuae
misit de summo et accepit me adsumpsit me de aquis multis
eripiet me de inimicis meis fortissimis et ab his qui oderunt me quoniam confirmati sunt super me
praevenerunt me in die adflictionis meae et factus est Dominus protector meus
et eduxit me in latitudinem salvum me faciet quoniam voluit me
et; retribuet mihi Dominus secundum iustitiam meam et; secundum puritatem manuum mearum retribuet mihi
quia custodivi vias Domini nec impie gessi a Deo meo
quoniam omnia iudicia eius in conspectu meo sunt et iustitias eius non reppuli a me
et ero inmaculatus cum eo et observabo ab iniquitate mea
et retribuet mihi Dominus secundum iustitiam meam et secundum puritatem manuum mearum in conspectu oculorum eius