Latin · ~4 min
4.3 to 4.6
Biblia Sacra, Ruth 4.3-6
Not analysed yet
12 Fiatque domus tua, sicut domus Phares, quem Thamar peperit Iudae, de semine quod tibi dederit Dominus ex hac puella. 13 Tulit itaque Booz Ruth, et accepit uxorem: ingressusque est ad eam, et dedit illi Dominus ut conciperet, et pareret filium. 14 Dixeruntque mulieres ad Noemi: Benedictus Dominus, qui non est passus ut deficeret successor familiae tuae, et vocaretur nomen eius in Israel. 15 Et habeas qui consoletur animam tuam, et enutriat senectutem: de nuru enim tua natus est, quae te diligit: et multo tibi melior est, quam si septem haberes filios. 16 Susceptumque Noemi puerum posuit in sinu suo, et nutricis ac gerulae fungebatur officio. 17 Vicinae autem mulieris congratulantes ei, et dicentes: Natus est filius Noemi: vocaverunt nomen eius Obed: hic est pater Isai, patris David. 18 Hae sunt generationes Phares: Phares genuit Esron, 19 Esron genuit Aram, Aram genuit Aminadab, 20 Aminadab genuit Nahasson, Nahasson genuit Salmon, 21 Salmon genuit Booz, Booz genuit Obed, 22 Obed genuit Isai, Isai genuit David. The Bible Christian Latin The Latin Library The Classics Page