Latin · ~7 min
27
Biblia Sacra, Samuel I 27
Not analysed yet
27] 1 Et ait David in corde suo: Aliquando incidam una die in manus Saul: nonne melius est ut fugiam, et salver in terra Philisthinorum, ut desperet Saul, cessetque me quaerere in cunctis finibus Israel? Fugiam ergo manus eius. 2 Et surrexit David, et abiit ipse, et sexcenti viri cum eo, ad Achis filium Maoch regem Geth. 3 Et habitavit David cum Achis in Geth, ipse et viri eius: vir et domus eius: et David, et duae uxores eius, Achinoam Iezrahelitis, et Abigail uxor Nabal Carmeli. 4 Et nuntiatum est Sauli quod fugisset David in Geth, et non addidit ultra quaerere eum. 5 Dixit autem David ad Achis: Si inveni gratiam in oculis tuis, detur mihi locus in una urbium regionis huius, ut habitem ibi: cur enim manet servus tuus in civitate regis tecum? 6 Dedit itaque ei Achis in die illa Siceleg: propter quam causam facta est Siceleg regum Iuda, usque in diem hanc. 7 Fuit autem numerus dierum, quibus habitavit David in regione Philisthinorum, quatuor mensium. 8 Et ascendit David et viri eius, et agebant praedas de Gessuri, et de Gerzi, et de Amalecitis: hi enim pagi habitabantur in terra antiquitus, euntibus Sur usque ad terram Aegypti. 9 Et percutiebat David omnem terram, nec relinquebat viventem virum et mulierem: tollensque oves, et boves, et asinos, et camelos, et vestes, revertebatur, et veniebat ad Achis. 10 Dicebat autem ei Achis: In quem irruisti hodie? Respondebat David: Contra meridiem Iudae, et contra meridiem Ierameel, et contra meridiem Ceni. 11 Virum et mulierem non vivificabat David, nec adducebat in Geth, dicens: Ne forte loquantur adversum nos: Haec fecit David: et hoc erat decretum illi omnibus diebus quibus habitavit in regione Philisthinorum. 12 Credidit ergo Achis David, dicens: Multa mala operatus est contra populum suum Israel: erit igitur mihi servus sempiternus.