Latin · ~9 min
30.4 to 30.7
Biblia Sacra, Samuel I 30.4-7
Not analysed yet
16 Qui cum duxisset eum, ecce illi discumbebant super faciem universae terrae comedentes et bibentes, et quasi festum celebrantes diem, pro cuncta praeda et spoliis quae ceperant de terra Philisthiim, et de terra Iuda. 17 Et percussit eos David a vespere usque ad vesperam alterius diei, et non evasit ex eis quisquam, nisi quadringenti viri adolescentes, qui ascenderant camelos, et fugerant. 18 Eruit ergo David omnia quae tulerant Amalecitae, et duas uxores suas eruit. 19 Nec defuit quidquam a parvo usque ad magnum, tam de filiis quam de filiabus, et de spoliis, et quaecumque rapuerant, omnia reduxit David. 20 Et tulit universos greges et armenta, et minavit ante faciem suam: dixeruntque: Haec est praeda David. 21 Venit autem David ad ducentos viros, qui lassi subsisterant, nec sequi potuerant David, et residere eos iusserat in torrente Besor: qui egressi sunt obviam David, et populo qui erat cum eo. Accedens autem David ad populum, salutavit eos pacifice. 22 Respondensque omnis vir pessimus et iniquus de viris qui ierant cum David, dixit: Quia non venerunt nobiscum, non dabimus eis quidquam de praeda quam eruimus: sed sufficiat unicuique uxor sua et filii: quos cum acceperint, recedant. 23 Dixit autem David: Non sic facietis fratres mei de his, quae tradidit nobis Dominus, et custodivit nos, et dedit latrunculos, qui eruperant adversum nos, in manus nostras: 24 nec audiet vos quisquam super sermone hoc: aequa enim pars erit descendentis ad praelium, et remanentis ad sarcinas, et similiter divident. 25 Et factum est hoc ex die illa, et deinceps constitutum et praefinitum, et quasi lex in Israel usque in diem hanc. 26 Venit ergo David in Siceleg, et misit dona de praeda senioribus Iuda proximis suis, dicens: Accipite benedictionem de praeda hostium Domini: 27 his qui erant in Bethel, et qui in Ramoth ad meridiem, et qui in Iether, 28 et qui in Aroer, et qui in Sephamoth, et qui in Esthamo, 29 et qui in Rachal, et qui in urbibus Ierameel, et qui in urbibus Ceni, 30 et qui in Arama, et qui in lacu Asan, et qui in Athach, 31 et qui in Hebron, et reliquis qui erant in his locis, in quibus commoratus fuerat David ipse, et viri eius.