Latin · ~8 min
6.1 to 6.4
Biblia Sacra, Samuel I 6.1-4
Not analysed yet
6] 1 Fuit ergo arca Domini in regione Philisthinorum septem mensibus. 2 Et vocaverunt Philisthiim sacerdotes et divinos, dicentes: Quid faciemus de arca Domini? indicate nobis quomodo remittamus eam in locum suum. Qui dixerunt: 3 Si remittitis arcam Dei Israel, nolite dimittere eam vacuam, sed quod debetis, reddite ei pro peccato, et tunc curabimini: et scietis quare non recedat manus eius a vobis. 4 Qui dixerunt: Quid est quod pro delicto reddere debeamus ei? Responderuntque illi: 5 Iuxta numerum provinciarum Philisthinorum quinque anos aureos facietis, et quinque mures aureos: quia plaga una fuit omnibus vobis, et satrapis vestris. Facietisque similitudines anorum vestrorum, et similitudines murium, qui demoliti sunt terram: et dabitis Deo Israel gloriam: si forte relevet manum suam a vobis, et a diis vestris, et a terra vestra. 6 Quare aggravatis corda vestra, sicut aggravavit Aegyptus et Pharao cor suum? Nonne postquam percussus est, tunc dimisit eos, et abierunt? 7 Nunc ergo arripite et facite plaustrum novum unum, et duas vaccas foetas, quibus non est impositum iugum, iungite in plaustro, et recludite vitulos earum domi. 8 Tolletisque arcam Domini, et ponetis in plaustro, et vasa aurea, quae exsolvistis ei pro delicto, ponetis in capsellam ad latus eius: et dimittite eam ut vadat. 9 Et aspicietis: et si quidem per viam finium suorum ascenderit contra Bethsames, ipse fecit nobis hoc malum grande: sin autem, minime: sciemus quia nequaquam manus eius tetigit nos, sed casu accidit. 10 Fecerunt ergo illi hoc modo: et tollentes duas vaccas, quae lactabant vitulos, iunxerunt ad plaustrum, vitulosque earum concluserunt domi. 11 Et posuerunt arcam Dei super plaustrum, et capsellam, quae habebat mures aureos et similitudines anorum. 12 Ibant autem in directum vaccae per viam, quae ducit Bethsames, et itinere uno gradiebantur, pergentes et mugientes: et non declinabant neque ad dextram neque ad sinistram: sed et satrapae Philisthiim sequebantur usque ad terminos Bethsames. 13 Porro Bethsamitae metebant triticum in valle: et elevantes oculos suos, viderunt arcam, et gavisi sunt cum vidissent.